Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 384


ARTICULUS 4
Utrum ad malos homines caritatem habere debeamus
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod ad malos homines caritatem habere non possimus. Caritas
enim exigit communicationem in divina vita, quae est per gratiam, ut dictum
est, 2, dist. 27, quaest. 2, art. 2. Sed haec vita non est in peccatoribus. Ergo non
sunt ex caritate diligendi.
2. Praeterea, sicut similitudo est causa dilectionis, ita dissimilitudo est causa contrarii.
Sed mali sunt dissimiles bonis. Ergo non sunt ab eis ex caritate diligendi.
3. Praeterea, sicut Philosophus dicit, 9 Ethic., impossibile est amicitiam
esse inter eos qui non eisdem gaudent. Sed boni et mali non gaudent eisdem,
sed contrariis. Ergo non potest esse amicitia eorum ad invicem.
4. Praeterea, amicitia redamantium est, ut Philosophus dicit. Sed mali non
redamant nos, sed odiunt bonos. Ergo nec boni ex caritate debent diligere
malos.
5. Praeterea, amicorum est ad eumdem amicitiam habere. Si ergo boni ex caritate
diligunt malos, et mali seipsos diligent. Hoc autem falsum est: quia
Philosophus probat, quod nullus malus sui ipsius amicus est. Ergo
mali non sunt ex caritate diligendi.
SED CONTRA, Matth. 5, 44: «Diligite inimicos vestros». Sed omnis qui inimicatur,
malus est. Ergo mali ex caritate sunt diligendi.
Praeterea, quibuscumque est benefaciendum, illi sunt ex caritate diligendi. Sed
malis debemus benefacere, convertendo eos, et in necessariis subveniendo eis.
Ergo mali sunt ex caritate diligendi.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in malis est duo considerare: scilicet naturam qua
homines sunt, et malitiam qua mali sunt. Quia ergo secundum naturam suam
sunt ad imaginem Dei, et vitae divinae capaces sunt, ideo secundum naturam
sunt ex caritate diligendi. Malitia autem ipsorum est contraria divinae bonitati,
et ideo ipsa in eis odienda est. Unde Augustinus dicit: «Sic diligendi sunt homines,
ut eorum non diligantur errores».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod caritas non exigit communicationem in divina
vita in actu, sed sufficit ut sit in potentia: quia quod est in potentia, quodammodo
est.

Torna all'inizio