Iohannes Laudensis (attr.): Bilogus

Pag 334


Tunc intelliges iustitiam et iudicium et equitatem et omnem semitam
bonam, si intrauerit sapientia cor tuum.
Iustitiam cernes si ius cognoscere certes,
Monstrabitque uiam lex tibi nota piam.
Qui laetantur cum male fecerint et exultant in rebus pessimis, horum
uiae peruersae sunt et infames gressus eorum.
Si fueris sapiens, actus contempne malorum
Qui plaudunt manibus tum mala cum faciunt.
Ut eruaris a muliere aliena quae mollit sermones suos.
Verba meretricis fuge mollia semper iniquae,
Ut te non blandis decipiat labiis.
Qui enim recti sunt habitabunt in terra; impii uero de terra perdentur,
et qui inique agunt auferentur ex ea.
De tellure uiri uitae perdentur iniqui;
Simplicibus rectis pax bene fructus erit.
Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum et recede a malo.
Ne uideare tibi sapiens sed prouidus esto,
Et Dominum metuens improba cuncta fuge.
Honora Deum de tua substantia et de primitiis frugum tuarum, et implebuntur
orrea tua saturitate et uino torcularia redundabunt.
Primitias frugum Domino deferto tuarum,
Ut repleat fructus horrea tota tuus.
Ne deficias cum a Domino corripieris. Quem enim diligit Dominus corripit
et quasi pater in filio complacet sibi.
Ne labare pia cum te Deus arguit ira;
Quem cupit heredem fer sibi flagra parens.
Noli prohibere benefacere eum qui potest; si uales, et ipse benefac.
Recta patrare uirum noli prohibere uolentem;
Sed si recta uales tu bene fac sapiens.
Ne dicas amico tuo: Vade et revertere et cras dabo tibi, cum statim possis
dare.
Ne dicas aliquid cito cum dare possis amico:
Cras ad me rediens pollicitata feres.
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in the habeat fiduciam.
Nunquam tu fido ferus insidieris amico,
Necnon ledenti impia uerba dabis.
Abhominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio
eius.
Illusor Domino manet execrabilis omnis,
Et cum simplicibus colloquitur Dominus.
Omni custodia serua cor tuum, quia ex ipso uita procedit.
Cor bene recta tuum semper custodia seruet,
Ex ipso quia fit uita salusque tibi.

Torna all'inizio