terram ipsam urgentissime angustiavit. Sane
non est memoria, quod a tempore quo magna
Graecia contra Trojanam civitatem classicum
bellum transvexit, quisquam rex usquam tam
copiosum vascellorum numerum, tantarum virium
ingentibus compositum classibus, adunasset.
Verum civitatem praedictam, quam Catalani
per muros et Siculi laboriosis vigiliis defendebant,
nullis potuit insultibus rehabere: sic
dum quondam tenere potuit illam, noluit; cum
autem ipsam sub quadam quondam negligentia
parvipensam voluit postmodum rehabere, nequivit;
sicque sumptuosis laboribus et gazzis innumeris
effusis, frustra suo situ reliquit. Fatigatur
ergo rex et totus exercitus ibi valde;
multique inibi intrinsecorum missilibus in ipsis
frequenter violentis insultibus sauciati, vitam
cum sanguine dimiserunt; Siculi autem, qui
quondam audito quod tantus exercitus transfretaturus
advenerat, multa erant trepidatione
confecti, imo quasi jam cogitaverant propterea
regi venturo statim et praecise colla submittere;
postquam jam cognoverunt quod rex ipse in
vastatione civitatis Reginae converterat omnes
vires, quas concesserat contra eos, quodque terram
ipsam muris et situ debilem, nullis insultibus,
nullis violentiis habere poterat, vel terrore,
ipsius deinceps parvipendere caeperunt exfortia,
et quod Gallicos offenderant graviter ac
de temerariis suorum excessibus metuebant ultoria
violentia compuniri, viribus resistendi, et
Gallicos gravius offendendi induratis voluntatibus
animantur.
Postquam jam in obsidione Regina omnis fatigatus
est absque commoditate conventus, et
quod tota Calabria, cujus opes, ut ita loquar,
quadam ventris voragine inattenuata remanens
saeva fames adeo minuerat, quod totum reliquum
tantarum gentium confluentiae, nisi de Apulia
subveniretur ...... multitudini non valebat,
longo temporis tractu victualibus erat exausta
......... exercitus ad tam copiosum
passagium requirebat ex tunc temporis, tot sumptibus
dispendiose consumptis, passagio supersedere
persuadet, fuit et hujus rei caussa, quae
vota volentium transfretare invite suspendit,
quod Princeps, sicut debuit facere, victualia fieri
quadam lentitudine non curavit, quibus pro
nautis maxime, cum venter nescit esse jejunus,
indigebat plurimum regius apparatus.
Messani ergo et Catalani cum cognovissent firmiter
regium exercitum jam laboriose solutum,
quodque rex Carolus in illa obsidione suum nimium
fatigaret exercitum, tum etiam quia tantae
multitudini diu victualia subveniri non poterant,
anno illo non posset, instante jam autumnali tempore,
transfretare; omnes vassellos, quos habebant
in portu, post grandis deliberationem consilii armaverunt,
ex eo maxime contra classes regias animum
assumentes, quod illis diebus Petrus de Aragonia
XV galeas armatas bellicosa gente transmiserat
|
|