Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 175


2. De Maxentio imperatore, filio Maximiani, 34. ab Augusto.
Milites pretorii Maxentium, de quo supra diximus, Maximiani imperatoris filium, Rome imperatorem
augustum creaverunt. Cuius pater Maximianus, qui iam imperii dignitatem reliquerat, cum audisset
Constantinum Gallis imperare, transit in Gallias, intendens Constantinum dolo circumvenire. Qui a filia sua, uxore
Constantini, proditus, et a Constantino fugatus, in Massilia est occisus. Galerius autem imperator dum in christianos
per decem annos persecutionem crudeliter exerceret, tandem a Domino castigatus, dissolutis introrsus visceribus,
vermes superius eructabat. Desperatus itaque a medicis, penas illiusmodi iudicio Dei in ultionem sibi datas esse
cognovit. Unde et a persecutione christianorum iussit cessari. Ipse autem paulo post cum eodem dolore vitam finivit.
Interea Maxentius imperator Rome nimiam severitatem in civibus exercebat; atque inter alia facinora uxores
senatorum aliorumque nobilium Romanorum violenter ad suam libidinem rapiebat eisque publice abutebatur.
Ipsos senatores, obiecto eis falso crimine, proscribebat. Magicis artibus utebatur in tantum, ut pregnantes feminas eviscerari
preciperet et locum infantis in ventre prospiceret. Ibique factis precantationibus magicis, futura sibi
faciebat predici. Igitur adversus eundem sceleratissimum tyrannum Constantinus iam amicus factus christianorum,
cum a Romano populo clam vocaretur, et ipse ad hoc preparasset exercitum, erat anxius atque sollicitus,
quo modo sine gravi hominum strage Maxentium vinceret. Nocte antem soporatus, signum crucis
igneo fulgore nitentis ad orientem per visionem in celo conspexit. Atque admiratus quid hoc esset, dum causam
perquireret, angelos ad se audit loquentes: O Constantine, in hoc vinces. Mane autem facto, vocat ad se milites christianos, et cognito, illut signaculum christiane fidei fuisse, gavisus est valde super visione, frontem suam signo
crucis Christi munivit, seque futurum christanum promisit si victoriam obtineret. Orabat autem, ut sine strage
Romanorum civium a Deo victoria prestaretur. In quo etiam Deus eum mirabiliter exaudivit. Cum enim Maxentius
naves iuxta pontem Milvium in modum muscipule ad decipiendum ignarum militem callide collocasset, Constantino
autem iam in prelio apparente, Maxentius de victoria omnino desperasset, cito, quasi spiritu maniaco
incitatus, urgentibus hostibus ad pontem Milvium fugit, et in ipsa machinamenta navium, que hostibus preparaverat,
repente prosiliit; ibique in Tiberi submersus, vitam finivit. Nullus preter eum ex utroque exercitu
legitur in eodem prelio periisse. Cumque Constantino Rome cum ingenti gaudio pararetur triumfus, iussit non
sibi, set domino Ihesu Christo victoriam recognosci. Crucem autem in curru triumfali precepit constitui et adorari.
Postea Constantinus a Silvestro est babtizatus. Quod autem de lepra eius legitur, [quibusdam] videtur apocrifum,
quia in nullis libris autenticis neque in cronicis reperitur. Nota, quod anni a tempore
Petri apostoli principis apostolorum usque ad Silvestrum papam sunt 299 et 12 dies. Melziade
autem papa mortuo, successit Silvester, a quo in basilica Lateranensi babtizatus est Constantinus. Rursus etiam,
sicut in multis ac diversis cronicis legimus, sicut etiam istoria tripertita innuere videtur, ab Eusebio
Nicomediense episcopo in villa que dicitur Aquilona [Constantinus] rebabtizatus fuisse narratur.
Tres quoque filios eius postea eodem errore legimus deviasse.
Cetera de Maxentio versibus proponuntur. Alia plura de Constantino scribimus, que presenti
pagina supponuntur.
3. De Constantino Magno imperatore, 35. ab Augusto.
Constantinus factus christianus, pacem omnibus ecclesiis reddidit. In quo facto Licinius augustus, collega
eius, consensit. Ambo itaque imperatores communiter legem faciunt, ut Christus, qui Urbem a tirannide Maxentii
liberavit, ab omnibus colatur. Item ipsi ambo Galerio Maximino imperatori, qui tunc Orientem tenebat,
super eadem causa scripserunt. Galerius autem in tabulis eneis prius edictum perpetuum dederat, ut
christiani ubique punirentur. Recepto vero amborum edicto imperatorum, consensit; et ne amplius
pro fide christiana aliquis puniretur, per omnia loca scripto imperiali precepit. Reddidit etiam causam, quia
christiani quanto magis puniuntur tanto plus crescunt. Mandat etiam, ut ad cultum deorum nullus nisi propria
voluntate cogatur. Post pauca Galerius Maximinus Licinio augusto, rupto federe, bellum indicit. Ex qua causa
multis tam urbibus quam provinciis profligatis, tandem venitur ad prelium. Ubi cum Galerius exercitum suum fundi
conspiceret, turpiter aufugit. Inde reversus ad propria, omnes sacerdotes suos tamquam deceptores interfecit. Postea
cum gravissimis morbis a Domino se affligi perciperet et mortem cerneret inminere, sera penitentia motus, Deum
christianorum confitetur, et pro eo scribit hoc modo: Imperator cesar Galerius, maximus, Germanicus, Sarmaticus,
pius, felix, invictus, augustus. Indesinenter curam provincialium nostrorum gerentes, utilitatibus eorum consulentes,
que ad commune et publicum bonum spectant, numquam desinimus providere. Unde cognitum esse omnibus non dubito,
quod ex decreto augustorum imperatorum Diocletiani et Maximiani, parentum nostrorum, ab officialibus imperii prede
et direptiones multe sunt facte. Igitur, ut in posterum omnis metus christianis et ambiguitas auferatur, huius nostri
edicti lege sanccimus, ut omnibus hominibus innotescat, licere omnibus hiis qui christianam sectam religione venerantur

Torna all'inizio