qui post Africanus erit, ultro se militaturum in Hispaniam
obtulit, cum tamen in Macedoniam sorte iam deputatus esset.
itaque profectus in Hispaniam magnas strages gentium dedit
saepius etiam militis quam ducis usus officio; nam et barbarum
provocantem singulariter congressus occidit. Sergius autem
Galba praetor a Lusitanis magno proelio victus est universoque
exercitu amisso ipse cum paucis vix elapsus evasit. ||
Insequenti anno L. Mummius in Lusitania bene pugnavit.
Marcellus postea consul res ibidem prospere gessit.
Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur sexcentesimo
et altero anno ab urbe condita, L. Manlio Censurino
et M. Mallio consulibus, anno LI primo postquam secundum Punicum
transactum est. hii profecti Carthaginem. || Carthaginiensibus
evocatis iussisque, ut arma et naves traderent, tanta vis armorum
repente tradita est, ut facile ex ea tota Africa potuisset
armari. qui postquam arma Romanis tradiderunt, relicta urbe
recedere procul a mari decem milia passuum iussi sunt.
Carthaginienses dolorem ad desperationem contulerunt aut
defensuri civitatem aut cum ipsa per ipsam sepeliendi moxque
sibi duos Hasdrubales duces creaverunt armaque facere
aggressi, postquam aes ferrumque defecit, aurea argenteaque
fecere. consules cum aliquantam muri partem machinis diruissent,
a Carthaginiensibus victi sunt atque repulsi, quos
fugientes Scipio tunc tribunus militum repulso intra muros
hoste defendit. || Famea dux alius equitatui Carthaginiensium
praeerat. igitur Scipio tunc Scipionis Africani nepos tribunus,
ut dictum est, militum ibi militabat. huius apud omnes ingens
metus et reverentia erat; nam et paratissimus ad dimicandum
et consultissimus habebatur. itaque per eum multa a consulibus
gesta sunt, neque quicquam magis vel Hasdrubal vel Famea
vitabant, quam contra eam Romanorum partem committere, ubi
Scipio dimicarat.
Per idem tempus Masinissa rex Numidarum, per annos
|
|