QUAESTIO 2
Hic quinque quaeruntur: 1. Utrum Deo conveniat agere propter finem;
2. Utrum finis omnium sit Dei bonitas; 3. Utrum omnia sint propter hominem
facta; 4. Propter quid homo ex anima et corpore constitutus sit; 5. Utrum tali
corpori anima eius uniri debuerit.
ARTICULUS 1
Utrum Deo competat agere propter finem.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deo non competit agere propter finem. Finis enim est terminus
motus: unde in his quae carent motu, sicut in mathematicis, non est finis neque
bonum, ut in 3 Metaph. dicitur. Sed Deus non producit res per motum,
ut prius dictum est. Ergo sibi non competit propter finem agere.
2. Praeterea, finis est perfectio agentis: unde sicut materia appetit formam, ita
agens finem. Sed Deo non competit ab aliquo perfici, cum sit primum movens,
et perfectio summa. Ergo non agit propter finem.
3. Praeterea, unicuique agenti propter finem, melius est suum opus esse quam
non esse: quia per illud finem consequitur, ut patet inducendo in singulis. Sed
non melius, immo indifferens est Deo utrum creaturae sint vel non sint; quia
bonorum nostrorum non eget. Ergo non agit propter finem.
4. Praeterea, actio eius est ultimus finis rerum, quia est sua substantia. Sed
finis ultimi non est aliquis alius finis. Ergo videtur quod actio eius non sit propter
finem.
SED CONTRA, omne agens quod non agit propter finem aliquem, opus eius est
vanum. Sed Dei opera non sunt huiusmodi: unde in Psalm. 88, 48, dicitur:
«Numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?». Ergo agit propter
finem.
Praeterea, secundum Philosophum, omne agens per intellectum,
agit propter finem. Sed Deus est huiusmodi, cum sua scientia sit causa
rerum. Ergo etc..
|
|