annis jacentem in infirmitate: hec piscina est juxta plateam Templi. et in
hac lavabantur antiquitus animalia. que offerebantur in Templo.
Super hanc piscinam. posita fuit illa arbor. de qua fuit sanctum lignum
sante Crucis. quam arborem istam edificantes Templum nesciverunt
eam ponere in opere et ideo mansit usque ad tempora Cristi: quod lignum
vidi regina Saba. quum venit audire sapientiam Salomonis. et cognovit
per Spiritum sanctum. hoc esse lignum. per quod salvari debebat genus
humanum. et adoravit id.
Prope Probaticam piscinam ad unum jactum baliste. super montem
Moria. ubi vidit David angelum stantem cum gladio evaginato. interficientem populum in area Ornan Jebusei. et ideo David emit aream et
domum et precepit Salomoni. filio suo. ut edificaret templum unum
super istum montem Moria. Est templum Domini. rotundum. pulcrum.
magnum. ornatum. deauratum: habet plateas pulcras. ex omni parte planas
et ornatas et usque meridiem domum satis pulcram sicut templum. Ad
istud templum nullus Cristianus potest accedere neque ad plateam ejus
sub pena mortis. nisi vellet effici Saracenus. et ipsi fecerunt moscetam
suam. Per portam gregis fuit ductus Cristus ligatus. quia captus fuit
in valle Josaphat ultra torrentem Cedron sul monte Oliveti. Intrando
Portam gregis ad dextram. ad jactum unius lapidis. est una pulcra ecclesia
Sancte Anne. qui nunc est mosceta Saracenorum: ibi habitavit
Sancte Anne. et fuit de Sancto Joachim et Anna ibi beatissima virgo
Maria. Locum illum sepissime visitavi. sed non intravi ecclesiam. cum sit
mosceta. Prope illam ecclesiam Sancte Anne. ad jactum unius lapidis. est una
piscina. per quam descenditur ad ipsam per gradus XXXVj et vocatur Piscina
interior: hanc fecit rex Ezechias. ut civitas haberet copiam aquarum.
Intrando Portam gregis seu vallis Josaphat. ad jactum lapidis
modicum. ultra callem, quid vadit ad Sanctam Annam. ad partem
sinistram. est illius sanctissimi et benedicti Josephe ab Arimathia
domus. qui corpus Domini nostri Jhesu a Pylato petiit. de cruce deposuit
et in monumento novo. quod exciderat de petra. noviliter sepelivit.
|
|