3. Praeterea, in Psalm. 106, 14, dicitur: «Eduxit eos de tenebris et umbra mortis».
Sed si Christus locum illum illuminasset, tenebrae ibi non fuissent. Ergo
Christus locum illum non illuminavit.
SED CONTRA, Damascenus dicit: «Descendit ad infernum
anima deificata, ut quemadmodum his qui in terra sunt, ortus est sol iustitiae,
ita et his qui in inferno et tenebris et umbra mortis sedent, superlucescat».
Praeterea, Ambrosius dicit: «In inferno lumen vitae fundebat
aeternae».
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod Christus animas extraxerit etiam de inferno damnatorum.
Ipse enim dixit: «Eruisti animam meam ex inferno inferiori»,
et Iob 17, 16: «in profundissimum infernum descendent ossa mea». Sed
profundissimum inferni in quod descendit Iob, et de quo fuit eductus, constat
quod fuit infernus inferior: et infernus inferior est infernus damnatorum. Ergo
animas eduxit de inferno damnatorum.
2. Praeterea, Zachar. 9, 11: «Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti
vinctos tuos de lacu in quo non est aqua»; dicit Glossa: «Eos qui tenebantur
vincti in carceribus, ubi nulla misericordia eos refrigerabat, quam dives ille
petebat, tu liberasti». Sed tales erant damnati in inferno. Ergo ipsi fuerunt
liberati.
3. Praeterea, sapient. 7, 30, dicitur: «Sapientia vincit malitiam». Sed hoc non
esset, si non omnes qui per malitiam in infernum descenderant, per sapientiam,
quae Christus est, liberati sunt. Ergo omnes sunt liberati, etiam de inferno
damnatorum.
4. Praeterea, Isai. 24, 22: «Congregabuntur congregatione unius fascis in
lacum, et claudentur in carcere, et post multos dies visitabuntur»; et loquitur
ibi de damnatis, quod patet per hoc quod ipse praemisit de militia caeli. Ergo
videtur quod etiam damnati per Christum visitati et liberati sunt.
SED CONTRA, Isai. ult., 24: «Ignis eorum non extinguetur».
Praeterea, in inferno nulla est redemptio. Ergo inde aliqui liberati non sunt.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod liberaverit illos qui erant in limbo puerorum. Quia
ipsi non detinebantur nisi pro peccato originali sicut patres sancti. Sed illi sunt
educti. Ergo et pueri.
2. Praeterea, in eis non est peccatum nisi per alium. Ergo per alium liberari
debuerunt.
3. Praeterea, impotentia maximam meretur indulgentiam. Sed pueri non potuerunt
peccatum originale vitare. Ergo ipsi maxime debuerunt consequi liberationem.
|
|