Quomodo Alexander sedit pro tribunali etc.
76. Alio uero die sedit Alexander pro tribunali in throno
aureo coronatus et iuxta preceptum Darii Rosonem, filiam
Darii, iussit ante suam uenire presenciam ipsamque deferentem
in capite coronam auream ex lapidibus preciosis ornatam, iuxta
modum Persarum in uxorem accepit. Fecitque eam in throno
aureo residere, ut reginam precepit eam ab omnibus coli. Hoc
uidentes Persi gauisi sunt ualde statimque leuauerunt deos suos
et adduxerunt ante Alexandrum et ceperunt Alexandrum tamquam
deum adorare dicentes: "Tu ipse deus es et que diis placuerint,
operaris." Alexander hoc uidens iratus est ualde et
tremens dixit: "Nolite me tamquam deum colere, quia homo
sum sicut et uos corruptibilis et mortalis." Deinde scripsit epistulam
matri sue Olympiadi et Aristoteli, preceptori suo, de
innumerabilibus preliis et angustiis, que in Persida fuit passus,
et de multis diuiciis, quas inuenerat ibi. Item scripsit eis, ut per
octo dies colerent nupcias pro Rosone, filia Darii, quam nuper
acceperat in uxorem etc.
Quomodo Alexander cepit ire contra Porum, regem Indorum, etc.
77. Post hec congregauit exercitum tam Macedonum
quam Persarum et precepit omnibus, quod contra Porum, regem
Indorum, arma leuarent. Et ingressus Alexander Indiam cepit
ire per terram desertam et spaciosa flumina inaquosa et ualles
cauernosas. Fatigatusque Alexander et milites eius ita, ut eorum
animi ex angustia nimia uacillarent. Vnde omnes de exercitu
murmurantes intra se mutuo referebant: "Sufficere debebat
nobis, quod pugnauimus Persidam et Darium obtinuimus, qui
a nobis censum et tributa tollebat. Quid amplius deficimus in
India, in qua bestie habitant, et obliuiscimur terram nostram,
in qua omnia bona nobis superabundant? Alexander iste nichil
aliud desiderat, nisi ut uniuersum mundum sibi bellando supponat.
Prelia eciam et contenciones nutriunt corpus suum, ut,
si modicum tempus in pace consisteret, siti et cibo deficeret.
Nos itaque dimittamus illum et ad terram nostram domesticam
reuertamur. Ipse uero cum Persis, quousque sibi placet, accedat."
Audiens hoc Alexander iussit totum exercitum quiescere. Ipse
uero ascendens in eminenciorem locum dixit: "Persi in unam
partem, Macedones uero et Greci in aliam separentur." Factumque
est. Intuens autem Alexander Macedones et Grecos ait:
"O commilitones fortissimi Macedones! Verba mea pacifice
audite! Persi usque modo nobis rebelles extiterunt. Iura nostrorum
iurium subierunt. Nunc autem me dimittere uultis et post
terga in uestram patriam remeare. Nescitis, quando turbabantur
anime uestre de uerbis epistule Darii, quod confortabam uos
consiliando. Iterum, quando uenimus in campum, tum inimicis
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|