«Alii enim dicunt, in ipsa Verbi Incarnatione hominem quemdam ex anima
rationali et humana carne constitutum». Hic ponit positiones primae opinionis,
non omnes, sed quae sufficiunt ad intellectum eius: et prima positio est radix
opinionis, scilicet quod anima et corpus assumuntur unita (quod est contra tertiam),
non solum ad constituendam humanitatem, sed etiam hominem (quod est
contra secundam), et hoc est quod dicit: «Hominem quemdam»; et quod ista
unio animae ad carnem, ex qua constituitur homo, praecedit unionem ad
Verbum secundum intellectum; et hoc est quod dicit: «Et ille homo coepit esse
Deus»; non autem tempore; et hoc est quod dicit: «In ipsa Verbi Incarnatione».
Secundam positionem ponit ibi: «Concedunt etiam hominem illum assumptum a
Verbo, et unitum Verbo»; et hoc est quod homo est assumptus, et quod assumens
est assumptum, quod notatur in hoc quod dicit: «Tamen esse Verbum»; et
quod per assumptionem Deus factus est homo; unde dicit: «Et ea ratione tradunt
dictum esse Deum factum hominem». Tertia est quod homo factus est
Deus, et e converso, ibi: «Unde vere dicitur: Deus factus est homo, et homo
factus est Deus». Quarta est quod homo dicit compositum ex duabus substantiis,
ibi: «Cumque dicant illum hominem ex anima rationali et humana carne
subsistere, non tamen fatentur ex duabus naturis esse compositum».
«Et ne de suo tantum loqui putentur, hanc sententiam pluribus muniunt testimoniis».
Hic inducuntur auctoritates ad probandum primam opinionem. Et sciendum,
quod quatuor probant per praedictas auctoritates.
Primum est, quod Christus est duo; quod probant per primam auctoritatem,
quae incipit ibi: «Cum legitur», ex illo verbo, «Utrumque simul unam personam».
Item per secundam, quae incipit, ibi, «Iesus Christus», ex illo verbo,
«Utraque substantia, scilicet divina et humana, Filius est unicus Dei Patris
Omnipotentis», ex illo, «Aliud propter Verbum, et aliud propter hominem». Item
per quartam, quae incipit ibi: «Agnoscamus geminam substantiam», ex illo
verbo, «Utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus». Quod autem
dicitur, «Utrumque Christus», intelligendum est non proprie dici, sed materialiter;
sicut paries et tectum dicitur domus. Quod vero dicit, «Aliud et aliud»,
intelligendum est, alterius et alterius naturae.
Secundum quod probant, est quod homo factus est Deus: et hoc probant per tertiam
auctoritatem, quae incipit ibi: «Quid natura humana in Christo homine
meruit?» ex illo verbo, «Quibus mereretur iste homo una fieri persona cum
Deo». Item ex quinta, quae incipit ibi: «Ille homo, ut a Verbo Patri coaeterno in
unitatem personae assumptus Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit?» ex
illo verbo, «Ex quo ille homo esse cepit». Item ex sexta, quae incipit ibi:
«Homo quicumque», ex illo verbo, «Homo ille ab initio factus est Christus».
Item ex septima, quae incipit ibi, «Gratia Dei nobis in homine Christo commendatur»,
ex illo verbo, «Una cum illo persona Filius Dei fieret»; quod qualiter
intelligendum sit, in sequenti dist. dicetur.
|
|