Tricesimo autem quarto anno imperii eiusdem Karoli praefati comitis uxor Albegunda
nomine sui viri magnifici vestigia tenens in sua viduitate sanctissima, quicquid habere
visum fuerat, eidem monasterio tradere studuit. Cui, dum vixit, caste et fideliter servivit
ibique cum suo coniuge in Domino requievit.
Haec autem aecclesia, quam prediximus, sita est in quadam insula duobus fluminibus
Caniano et Sylo circumdata, tercia stadii parte ab urbe Tervisio distans. In qua aecclesia
beatissimorum martyrum Senesii et Theopontii corpora a sanctis viris fuerunt recondita,
ibique innumerabilia miracula eorum promerente gratia Dei nostri clementia ostendere
dignata fuerat.
3. Post multorum igitur annorum curricula gens Hunnorum perfida, servientibus
Deo invida, plurimas Italiae devastans provintias hunc sanctissimum locum peccatis
ingruentibus funditus destruxit. Huius doloris fama precurrens ad Nonantulam, ubi
sanctissimi Silvestri corpus requiescit, sub cuius potestate et fiducia post Deum hoc
monasterium semper fuerat, Petro venerabili eiusdem loci abbati hoc magnum nefas
denuntiavit.
Abbas vero tali legatione mestus, tamen de Dei misericordia bene confisus,
cunctorum fratrum coetu advocato, dignum et salubre invenit consilium. Suum itaque
advocans alumnum, Deo dignum monachum nomine Rodulfum, cui tres venerabiles
sociavit fratres, et magna cum festinatione ad hunc recuperandum locum transmisit. Cui
et attentissime iussit, ut cum omni sollicitudine atque veneratione dignissima sanctorum
Senesii et Theopontii corpora colligere studeret atque omni cum festinatione ad Nonantulanum
coenobium ea inventa deferret. Hoc autem onus oboedientiae magno cum gaudio
suscipiens, prout Deo placuit, totum fideliter adimplevit. Cum vero idem prepositus,
venerabilis videlicet monachus, ad hunc sanctissimum locum venisset et eum undique
dirutum repperisset, flens et dolens pre nimia tristitia tres dies nichil locutus est neque
ullum omnino cibum sumpsit. Ad quem ita flentem quaedam mulier, Dei ancilla Anserada
nomine, quae a sua infantia predictorum sanctissima corpora multum dilexerat et
custodierat, tunc quoque eadem in secreto loco collecta et recondita habebat, cum tremore
et timore veniens, omnis tristitiae nebulas auferens, magni gaudii donum secum detulit:
"Senior", inquiens, "dilecte, noli flere, sed magis mecum gaude et thesaurum, quem queris,
Dei dispensante gratia apud me bene esse conditum absque ulla prorsus dubietate
cognosce!" Hoc autem auditu laetus et gaudens factus, mentis caliginem, qua pro mestitia
ebetatus fuerat, deponens digneque sapientiae lumen sumens, predicta Dei famula ducente
ad locum, ubi tanti thesauri munus iacebat, cum omni festinatione devenit; ibique prostratus
diu in oratione adstans multas lacrimas ad Deum omnipotentem merentium consolatorem
prae gaudio fudit. Ut autem ab oratione surrexit, statim ad suos venerabiles fratres
rediit et gaudium, quod invenerat, eis nuntiando aperuit. Mox vero letantes uno et
salubri consilio atque animo spontaneo triduanum ieiunium et orationes nullis consciis
peregerunt. His digne peractis facta praeparatione ad locum optatum una venerunt et
orando atque misericordiam Deo omnipotenti et his sanctis querendo locum illum aperuerunt.
Atque eorum corpora cum omni veneratione suscipientes dignis ornamentis involuta
noctu et clam cunctis atque nesciente predicta Dei famula cum omni festinatione
ad flumen, quad vocatur Sylum, venerunt et intrantes navem navigare ceperunt. Illa
autem prefata Dei famula, quae semper eorum corpora custodierat, facto mane, ut solita
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|