5. Praeterea, Dionysius dicit, quod malum non habet causam.
Sed quod a bono causatur, habet causam. Ergo malum non est ex bono.
SED CONTRA, quicumque facit aliquid ad quod alterum de necessitate consequitur,
etiam illius causa est. Sed res bona est causa alicuius boni, ad quod malum
consequitur, ex eo quod ex illius adventu alterum bonum privatur; sicut patet in
igne adurente, qui formam suam inducens, formam rei adustae tollit; et tamen
utraque forma bonum quoddam est. Ergo bonum est causa mali.
Praeterea, omne quod est per accidens, reducitur ad per se. Sed malum non
causat nisi per accidens, quia non agit nisi virtute boni, ut Dionysius dicit.
Ergo oportet ut causalitas mali in bonum reducatur sicut in primam
causam.
Solutio
Respondeo dicendum, quod nihil agit nisi secundum quod est in actu; nihil
autem est in actu nisi secundum quod formam vel perfectionem aliquam habet;
unde oportet quod omne quod agit, agat inquantum perfectum est, et ita
inquantum est bonum; cum omne perfectum, inquantum huiusmodi, bonum sit.
Intentio autem cuiuslibet agentis est similitudinem suam in altero efficere; et
ideo id quod est per se intentum ab agente, est quod aliquod bonum efficiatur;
unde bonum per se causam habet; sed defectus incidit praeter intentionem
agentis. Hoc autem contingit tripliciter. Aut ex parte eius quod intentum est ab
agente, quod cum non compatiatur secum quamdam aliam perfectionem, excludit
eam, ut patet in generatione naturali. Ignis enim intendit formam suam in
materiam inducere; sed quia forma ignis non compatitur formam aeris, inde
sequitur praeter intentionem agentis privatio formae aeris. Aut ex parte materiae
recipientis actionem, quae indisposita est ad consequendam perfectionem
quam agens intendit inducere, ut patet in naturalibus in partubus monstruosis,
et in artificialibus in ligno nodoso, quod non dirigitur ad actionem artificis;
unde remanet artificiatum aliquem defectum habens. Aut ex parte instrumenti,
ut patet in claudicatione, quia a virtute gressiva sequitur gressus distortus
propter curvitatem cruris.
Malum autem culpae ex duobus horum modorum contingere potest; scilicet vel
ex parte eius quod intentum est, vel ex parte instrumenti. Ex defectu enim materiae,
culpae malum non accidit: quia operationes morales non sunt factiones,
ut per eas aliquid in materia constituatur, ut in 6 Ethic. dicitur, sed sunt
actiones in ipsis agentibus permanentes, et eos perficientes aut corrumpentes:
in omnibus enim peccatis quae per deliberationem rationis procedunt, malum
incidit ex parte eius quod intentum est: sicut enim in naturalibus non possunt
esse duae formae substantiales ultimae actu perficientes eamdem partem materiae,
ita non possunt esse duo ultimi fines voluntatis; unde sicut agens naturale
|
|