Fluxus matricis cessat, variatur orexis;
Durities subita mammarum; tortio ventris
Ob mellieraturn; facies est turbida mense
Urine primo, post hec clarescit, et inde
Apparet tenuie, in qua sunt alba minuta;
Per que conceptus ratus est vel languor ineptus.
CAP. 19. Masculus est fetus si sit splendor faciei,
Membrorumque levis motus venterque rotundus,
Sepius in dextro spissique coagula lactis;
Si iunctis pedibus stans illa pedem quoque dextrum
Moverit incedens primo, mas esse notetur.
Quorum femineum signant contraria sexum.
CAP. 20. Quatuor in primis est mensibus illa regenda
Ne nimius motus anime vel corporis illam
Aggravet; et vitet cathartica, flebotomiam.
Septimus istud idem mensis petit usque novenum
Vel decimum mensem, donec discrimina partus
Institerint. Purgare quidem si convenit, illam,
Inter utrumque decet. Primis nam quatuor ipse
Debilis est retus, et post hec fortis, et iude
Fortior effectus materna calcitrat alvo
Robore tantillo rumpendo cotyledones
Forsitan egreditur, et in illo vivere mense
Sic natus poterit; octavo debilitatur
Fetus item mense conamine vique prioris
Vivere quod nequeat; expectans indo futuri
Presidium mensis noni decimive; diebus
Partus impletis, vitalis nascitur infans.
Forte cibis nocuis si pregnans appetat uti
Mali granati conditum cum nuce succum
Muscata sumat aloes com pulvere ligni.
Perdices, pullos gallinarum, simul hedos
Uve curn succo manducet sepius acro (sic),
Potet odoriferum vinum, ventoque laborans
Pulvere fungatur carvi marathrique cimini
Menthe zinziberis, ameos simul et cinnamomi.
Sique pedes eius inflati sint, chimolea
Sit contrita diu, cui coniungatur acetum
Et sic ungatur, vitet que menstrua ducant
|
390
395
400
405
410
415
420
|