dum omnes respondissent «Amen», subito media die into-
nuit de celo Dominus, et Altissimus dedit uocem suam, et
misit sagittas suas et dissipauit eos, fulgura multiplicauit, et
conturbauit eos: et apparuerunt in siccitate fontes aquarum, et
reuelata sunt fundamenta orbis terrae ab increpatione furoris
Domini. Vere enim hi uersiculi eodem die impleti sunt.
Tanta enim fuerunt tonitrua et fulgura micantia ac turbi-
nes, ut amplius quam tria milia uiri cum armis suis iuxta
murum antiquum ad templum, quod uocatur Herculis, sub-
mersi sunt nec apparuerunt. Et magnificabatur Deus in
operibus his, et liberata est ciuitas.
Tunc sanctus Iuuenalis, indicto ieiunio, sacrosancta
mysteria celebrabat. Habebat enim calicem ex metallo
crystallino factum, quem secum adduxerat: paruus quidem,
sed uirtute preclarus. Qui, dum tot milia populi ad eum la-
|
|