per solum contrapondus sit huiusmodi proiectio: contrapondus
illud est vel ex fixum, velest mobile, vel est
compositum ex utroque. Dicitur autem contrapondus
esse fixum, quando in virga infixa est quaedam cassa immobiliter
adhaerens virgae plena lapidibus et arena,
vel plena plumbo, vel aliquo alio gravi corpore: quod
genus machinae veteres Trabutium vocare voluerunt.
Inter ceteras autem machinas haec rectus proiicit,
eo quod contrapondus semper uniformiter trahat: ideo
semper eodem modo impellit, cum hac enim machina
quasi acus percuti posset. Nam cum aliquod signum
percutiendum est per ipsam, si nimis proiicit ad dextram,
vel ad sinistram vertenda est ad locum erga quod
iaciendus est lapis. Si vero nimis alte proiicit, vel elonganda
est machina a signo, vel in funda eius apponendus
est lapis gravior, quem non tantum elevare poterit.
Si vero nimis ime vel nimis basse, appropinquanda
est machina, vel alleviandus est lapis. Semper enim
ponderandi sunt lapides ipsarum machinarum, si determinate
proiiciendum sit ad aliquod certum signum.
Aliud genus machinarum habet contrapondus mobiliter
adhaerens circa flagellum, vel circa virgam ipsius
mechinae, vertens se circa huiusmodi virgam.
Et hoc genus machinae Romani pugnatores appellaverunt
Biffam. Differt autem haec a Trabutio. Nam
quia contrapondus mobiliter adhaeret virgae machinae,
licet plus trahat ratione motus, non tamen sic uniformiter
trahit, ideo plus proiicit quam biffa, non tamen
ita recte et uniformiter percutit. Est autem et
tertium genus machinae, quod Tripantum nuncupant,
habens utrumque contrapondus, unum infixum
virgae, et aliud mobiliter se vertens circa ipsam: hoc
enim ratione ponderis infixi rectius proiicit, quam Biffa:
ratione vero ponderis mobiliter se vertentis longius
emittit lapidem quam Trabutium. Quartum vero genus
|
|