exercitu oportet multa incommoda tolerare: quare si sint
ibi aliqui molles, et muliebres renuentes incommoditates
aliquas sustinere, devicti propter incommoditates quas
sustinent, bellare recusant et exercitium fugiunt. Quarto
consideranda est fortitudo et durities corporis. Multum
enim interest inter duritiem ferri et mollitiem panni serici,
et inter suavitatem ludi et asperitatem pugnae. Considerato
enim bello in universali, omnes volunt esse boni
bellatores, sed postquam veniunt ad experientiam particularium
gestorum, et gustant quanta sit durities ferri, et
quantum armorum pondus et quantus sit labor pugnae,
et quantum assigunt vulnera hostium: ut plurimum est
durus carne et robustus corpore, si propter talia non retrahitur
a bellando. Nam et si contingat molles carne,
etiam postquam gustaverunt bella, appetere pugnam; hoc
est ut raro. Nam habenter carnes molles (ut supra tangebatur)
sunt aptiores ad intelligendum, sed ut plurimum
sunt inepti ad pugnandum: nam tales difficilius sustinent
armorum pondus, vehementius dolent ex illatione vulnerum.
Quinto, consideranda est in bellantibus versutia
et industria ad bellandum. Nam quanto cautiores sunt
bellatores, tanto citius victoriam obtinent. Sexto, attendenda
est virilitas et audacia mentis. quia audaciores et
magis cordati ut plurimum in pugna victoriam obtinent.
rex igitur aut princeps vel dux exercitus, priusquam publice
dimicet, ex parte hominum bellatorum septem considerare
debet. Primo, ex qua parte sunt plures bellatores.
Secundo, qui sunt magis exercitari. Tertio, qui sunt fortiores
in sustinendo necessitates, et incommoda. Quarto qui
sunt robustiores, et duriores corpore. Quinto, qui sunt
industriores, et sagaciores mente. Sexto, qui sunt audaciores,
et viriliores corde. Et tunc dux sobrius, et vigilans
prout viderit suum exercitum in his conditionibus abundare,
aut deficere: poterit accelerare pugnam, vel differre:
et bellare publice et aperte, vel per insidias et latenter.
|
|