Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 87


utraque, si fieri posset, pecuniam extorquerent; per totam autem
Apuliam et Terram Laboris in eos plurimum qui minus poterant
redemptionis exactio seviebat, expediretque regno Sicilie
hostilibus adhuc incursibus fatigari, ne domesticis populandum predonibus
traderetur.
XXV. De regis obitu et creatione regis Willelmi filii.
Cum ergo regnum ab extrinsecis tumultibus aliquando quievisset,
rex autem interim otio quietique vacaret, timens ne quevis occasio
voluptuosum otium impediret, familiares suos premonuerat ut
nichil ei quod mestitiam aut sollicitudinem posset ingerere nunciarent,
ac se totum deinceps voluptati devovens, cepit animo latius
evagari, cogitans ut quia pater eius Favariam, Minenium aliaque
delectabilia loca fecerat, ipse quoque palatium construeret, quod
commodius ac diligentius compositum, videretur universis patris
operibus preminere. Cuius parte maxima, mira celeritate, non
sine magnis sumptibus expedita, antequam supremam operi manum
imponeret, dissenteriam incurrens cepit diuturno morbo
dissolvi. Ac duorum fere mensium spatio protracta valetudine,
denuo convalescens, cum iam eum medici crederent evasurum,

1



5




10




15



Torna all'inizio