Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 35


26
Rex ergo Rogerius, principis animum ita obstinatissimum
contra se haberi considerans, misit beneventano rectori, nomine
Crescentino, atque Archiepiscopo qui Landulphus dicebatur,
quatinus omnem civitatis populum, salva tamen fidelitate Apostolica,
fidum sibi iuramento statuerent; qui cum nonnullis regis
fautoribus eos ad iusiurandum compellere cepissent, oritur propter
hoc in urbe ingens seditio, ita ut pene contra eos universa
plebs concitaretur, nolentes sacramentum fidelitatis Regi
persolvere. Pontifex vero et Rector, seditionem populi metuentes,
fuga coacti sunt urbem deserere.
27
Tunc cives ad Principem Comitemque, qui in prenominato
adhuc loco cum expeditione bellica commanebant, legationem
fecerunt quatinus invicem fidissimi iureiurando facto Regi
unanimiter adversarentur. Verum Rex percipiens Beneventanos
omnino nolle sibi coherere, principisque animum, ut iam dictum
est, in se obstinatissimum fore, misit ad eundem principem
arguens eum valde, quod adversus se, dominum suum, nil se
ledentem, arma movisset. Sed et ad Ranulphum Comitem quem
contra se Principem ipsum irritasse compererat, diffidando
mandavit.
28
Porro Princeps Comesque, Regis minas contempnentes,
consilium habuere quatinus exercitum illinc moventes, beneventane
urbi appropincarent ut, vicinius positi, quod a civibus
promissum fuerat, facilius consequerentur. Itaque ab eo illo
digressi, venerunt castrametaturi secus castellum Potonis, non
longe a flumine quod dicitur Calorius; ita ut uterque exercitus,
civitate interposita, alterutrum sese conspicarentur. Deinde Princeps
Comesque, Beneventum ingressi civesque allocuti, quedam

Torna all'inizio