correpta, licet antiqui producant "acui". 30 Excipiuntur "struo,
struxi", "fluo, fluxi", "pluo, pluui" - nam "unguo" facit "unxi" uel "ungui" -,
"coquo" (uel "coco"), "coxi", "linquo, liqui", "tinguo" (uel tingo"),
"tinxi" et "linguo, linxi", ut "pingo, pinxi". 31 Hec tamen in u-o
diuisas non uidentur terminare, in quibus u uim littere amittit;
sic "extinguo, extinxi", cuius simplex in raro est usu; Cicero tamen
in Arato "stinguens" participio usus est. 32 Supina a preterito in
u-i diuisas i in tum conuertunt, penultima producta, "acui, acutum",
"argui, argutum"; inuenitur tamen "arguiturus". 33 Excipitur
"rutum" uel "ruitum", penultima correpta uel u ; dicitur tamen
"erutus", sed uidetur per sincopam i fieri. 34 A "spuo", "metuo",
"pluo" supina in usu non sunt; alia uero extremam sillabam preteriti
uertunt in ctum , ut "struxi, structum", "unxi, unctum", "liqui,
lictum"; excipitur "fluxum". 35 Deponentia in quor mutant eam in
cu et assumunt tum : "loquor, locutum", "sequor, secutum". 36
"Fruor" uero "fructum" facit, quamuis "fruiturus" dicatur, quomodo
"erutum, eruiturus". 37 V uero loco consonantis ante o posita,
l antecedente in penultima, o in i conuertunt, ut "soluo, solui",
|
|