DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Praerectissimos atque nitidissimos Deo dicatae regalis praecelsae scientiae vestrae
mellifluos suscepimus versos. Quos reserantes atque singillatim relegentes, eorum
robore cum nimio ampleximus amore. Et procul dubio vestra credere dignetur regalis
potestas, quia omnino, sicut per eos innotuistis, a nobis in omnibus perficietur. Teste
enim invoco Deo, cui servio in spiritu meo, quod sine intermissione die noctuque
semper memoria vestri facio, in orationibus meis obsecrans tam pro vestra in triumphis
regali victoria et perpetua stabilitate quamque pro sanctae memoriae genitoribus
vestris, simul coniugis vestrae domnae Hildibrande reginae, filiae et spiritali commatri
nostrae; et nempe eorum memorialę non derelinquetur in eternum.
Crucem, quam nobis misistis, in sanctam nostram ecclesiam recondentes, vestra
memoria in eternum in ea manebit.
De sospitate enim nostra, quae vestra regalis cupit audire clementia, omnia erga
nos Deo faventae prospera existunt; quia et nos de vestra regali salutae atque victorias
crebro audire desideramus, quoniam vestra salus nostra est.
Et hoc magnopere poscimus et, sicut per anterioras nostras syllabas, vestram
poposcimus regalem potentiam, ita perficere dignetur: ut idoneos missos suos dirigere
iubeat, qui nobis contradere debeant fines Popolonienses seu Rossellenses, sicut
ex antiquitus fuerunt; nam ex parte nobis ex ipsis finibus non tradidetur; sed quesumus,
ut vestrae regalis oblationis donatio fine tenus maneat inconvulsa. Praesertim
et partibus ducati Beneventani idoneos dirigere dignetur missos, qui nobis secundum
vestram donationem ipsas civitates sub integritate tradere in omnibus valeant, ut ex
hoc potissimam remunerationem una cum spiritale filia nostra, domna regina, vestrosque
precellentissimos proles ab ipso regni caelorum clavigero, beato Petro apostolo,
suscipi mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
|