iudiciis liberaret: miserari pupillos, consolari afflictos, egentium
providere inopie, advenam, viduamque defendere Illum enim Patrum
nostrorum et memoriam et exemplar Job, virum fortissimum,
affectabat, cuius hec et alia liberalissima verba de huiusmodi officiis
eum Scriptura docuerat: « Salvabam pauperem de manu potentis
et adiuvabam pupillum, cui non erat adiutorium. Os vidue
me benedixit et indutus eram iudicium, et circumdatus equitate.
Ego eram oculus cecorun et pes claudorum; ego impotentium pater,
examinabam causas sine exceptione, et confringens iniustorum
molas, auferebam rapinas de mediis dentibus eorum >> .
XX. Cumque totus ad hec eatenus immigraret officia, ut vix satis
otii suppeditare aliis institutis pietatis ac religionis posse putaretur,
ita tamen aurea idem statera summam rerum erat <solitus>
examinare ut eque in alterutram partem magna cum admiratione
omnium mentes et oculos flecteret. Septem nimirum antistites,
quasi artifices et vite humane custodes (sic enim decebat, ut suum
habitatorem Paraclitus, donorum suorum re et numero potentem,
ostenderet), lege magistrante, consecravit. Quibus pectusculum et
separationis brachium dextrum obtingeret, ut sacerdotes essent,
ut ad Dominicun altare ascenderent, ut sacrificium salutare offerrent;
qui essent pleni scientia, pleni diligentia, pleni magnitudine,
pleni fide, pleni omni divina intelligentia, immo pleni omnium virtutum
Deo. Hos denique opportunissimos munire ad se audiendum
|
300
305
310
315
|