auribus perciperetur, virtus quoque maxima amoris et sapientie sentiretur,  
nichil profecto aliud, quam quod fide et spe tenemus, designat. Nam quid aliud  
retinet fides nostra, quam ut credamus baptizatos in Christo mortificatos esse  
peccato, resuscitatos iustitie in forma passionis et resurrectionis dominice darique 
spiritum sanctum omnibus catholice baptizatis? Recipimus ergo nunc spiritum 
sanctum per manus impositionem eorum, qui receperunt in apostolis in  
die pasche, in remissionem peccatorum, in futuro autem illum ad gloriam et  
felicitatem secundum munerum suorum plenitudinem virtutemque speramus. 
At preteriti testamenti opera litterales nobis historie viva voce commendant, 
nimirum ut radix nostre fidei solido fundamento consistat; gesta vero novi 
testamenti adhuc futura erant, quando Christus venit in mundum, et quia historice 
necdum scribi poterant, in libro apocalipsis verbis sunt propheticis coartata,  
ut disceret iuvenilis etas volando sibi cum hirundine escam accipere spiritualem  
et iamiam verba historica sapientia carnem, acsi morticinum, confutare.  
Sane in futuro non solum verba historica, et que terram sapere videntur, deficient,  
verum etiam et verba mistica, que per figuras et enigmata prudentibus 
ingeruntur, cessabunt, quia non iam per figuras aliquas, sed in spiritu dei nostri 
faciem videbimus conditoris, similes eidem effecti, dicente Iohanne: Scimus  
quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. 
Verum hec idcirco dicimus, ut libri apocalipsis materiam intimare possimus  
et, que sit intentio operis, enodare. Facile enim est deo postulantibus que petuntur  
impendere, dummodo cause fides precedat. Nisi enim in loco aliquo esse  
existimetur thesaurus, mens refugit fodere et cassis hinc laboribus fatigari. 
[2.] Nunc igitur considerare est cursum preteritorum temporum, quibus  
veteris testamenti opera sacro sunt signata volumine, ut huius quoque etatis  
sexte, que totam in se continet novi plenitudinem testamenti, distincte intelligere  
valeamus et, qualiter singulis apocalipsis partibus tempora deputentur propria,  
primo quidem simpliciter promere, deinde auctore Christo auctoritatibus  
idoneis comprobare. 
Solempne est in ecclesia sex esse tantummodo mundi etates, secundum  
quod sex diebus cuncta sua opera fecit deus. Nam septima non in opere est, sed  
data est quiescentibus animabus. Nunc igitur in opere sex sunt mundi etates, 
  |  
  |