Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 18


Irradiare agris vexilla, spicula tersa,
Sole repercussos clipeos, galeasque micantes,
Nudatosque enses, faustu maiore frementes,
Horribiles aties retro magis omnibus illis: -
Hi non sunt primis similes venientibus hostes
(Dicunt); et quanto veniunt ardore furorum!
Vere non metuunt; fert hos audacia Rome
Sanguis; et insingnis, antiquus, proditus Urbis
Cesaribus claris, genitusque parentibus inde,
Dux in eis: ideo sua tanta superbia crevit.
Tescius hoc memorat prostratus, fusus et undis
Ille suis, plangitque arces gens effera missas
In planum; deplorat aquis torrentibus altis
Hic Clasius, Tiber atque dolet supremus ab urbe.
Quid miseri facimus? numquid moriemur ut illi?
Que mora nos tenuit? Gazas linquamus et arva.
Gaze habeunt veniuntque suis fatalibus horis:
Est fortuna potens deperdita reddere cuncta:
Vivere suffitiat nobis dum fata dederunt:
Est donum celeste datum cognoscere uitam. -
Vix hec dum referunt, cuncti tentoria linquunt:
Omne quod ad victum spectat, toracis amictus,
Loriceque sinunt; falleras, terreque iacentes
Dispitiunt equites, ac arma gravantia vulgus
Proiicit; et vestes remanent, diversaque vasa,
Ornamenta sua, sua multa decentia campis.
Magis vult ignosci quam nosci dives ibique;
Divitiasque addit sylvis, ac reicit illas.
Nullus in angustiis raro cognoscitur illis:
Felix ille fuit concius qui rura reliquid,
Castriferosque locos, et ad urbis menia vertit.
Insequitur quecumque hostem, profugasque choortes
Romulides, mandatque neci quoscumque repertos.
Ventum est ad sedes Ulmis, que nomine Sancte
Emicuit Flore, plantaque fronduit arbor,

Torna all'inizio