cum audisset quia bonum Pastorem Piscariensis
Ecclesia Sancti Clementis Domnum Widonem
haberet, qui factis et dictis omnibus comparibus
suis lumen veritatis plenaria infundebat,
gratias Deo reddidit. Indeque suam Epistolam
plenam affectu, et continentem, quod ipsa
Piscariensis Abbatia nulli nisi suo regio juri
esset reservata, quibusdam Baronibus, qui in
ipsis literis nominantur, Monasterio vicinis
transmisit corrigens, et suis minis illos exterritans,
ut ab infestatione ejusdem Imperialis
Abbatiae desisterent, quarum literarum exemplum
tale est.
EPIST0LA
De Abbatia Sancti Clementis Regali tantum
servata dominio.
“ Chuonradus Dei gratia Romanorum Imperator
Augustus, Bernardo et filiis
ejus, Beraldo et ejus fratribus Comitibus,
et Rainaldis filiis, ac Alberici filiis, et Joannis
filiis atque Luponis filiis, salutem et
gratiam. Quondam multum precando et
tanquam Pater praecipiendo mandavimus,
ut bona Abbatiae Sanctae Trinitatis, et Sancti
Clementis Martyris, quae soli nostro dominio
reservatur, causa Dei et nostris precipibus
invadere cessaretis; sed non solum
a malo facto cessavistis, sed priore pejus
fecistis. Unde vehementer admiramur, et
ultra quam dici possit dolemus: cum neque
pro Deo, neque pro me nostrae Abbatiae
satisfecistis. Qua pro causa multum praecipiendo,
et plusquam possit scribi, per hanc
brevem nostram mandamus, ut si nostram
bonam voluntatem vultis habere, et nostram
salutem desideratis, ac nostri Imperii
honorem, nullatenus refutetis Abbatiam
nostram amplius praedando, vastando non
laceretis, sed quam cito potestis quod graviter
peccavistis nostrae Abbatiae emendetis,
et similia non perpetretis, et meam bonam
voluntatem omni tempore sclicitet habeatis.
Quod si non feceritis, scitote me in proximo
ad vos pro certo venturum, et vos et
vestra bona in quantum potero per omnia
dissipaturum. Praeter haec omnia non parum
praecipiendo tibi Petre et Carbuncelle mandamus,
ut mala quae nequiter nostrae Cellae
Sancti Eliae usque modo fecistis, citissime,
et per omnia emendantes, Deo et nobis
placeatis, quod si nostra jussione satisfacere
nolueritis, sciatis poenas, et ut ita dicam,
intollerabile damnum in proximo me vivo
passuros. ”
Wido vero Abbas non propter hoc in gloriam
est elevatus humanam, sed magis et magis
se se humilians, totum Deo non sibi ascribebat,
quod suum Monasterium in pace manebat,
religio in eo florebat, inter fratres
maxima caritas erat; nullus quod suum, sed
potius quod alterius profectui esset, invigilando
quaerebat; Pastorisque boni exemplo eruditi,
unusquisque transitoria hujus Mundi et vana
gaudia despiciebat: et quia fallacem hujus
Mundi pacem reverendus Wido sciebat, armavit
se, ut praecepit Apostolus, lorica justitiae,
et galea salutis, contra spirituales nequi¬tias
pugnaturus, rebellemque carnem perdomuit,
et spiritui servire coegit, jejuniis et
orationibus intentus, pro Imperatore, pro Regibus,
|
|