<plusquamperfectum>. Amabo cuius temporis? Futuri. Quare? 
Quia futurum. 
Quid est tempus? Rerum mirabilium transitus. Tempus unde dicitur? 
A temperando 
De te<m>poribus. Quot sunt tempora in declinatione verborum? 
Quinque: praesens, praeteritum imperfectum, perfectum, plusquamperfectum 
et futurum. 
Quaestio. Cur autem posuimus praesens tempus primum et non 
per ordinem, ut prius praeteritum ac deinde praesens posuissemus? 
Solutio. Ideo nempe praesens ante praeteritum posuimus, quia quod 
praeteritum est praesens ante fuit et praeteritum non potest esse, nisi 
prius praesens fuerit. 
De modis 
Amo cuius modi? Indicativi. Quare? Quia indicat. Ama cuius modi? 
Imperativi. Quare? Quia imperat. Amarem cuius modi? Optativi. 
Quare? Quia optat. Amem cuius modi? Subiunctivi. Quare? Quia subiungit. 
Amare cuius modi? Infinitivi. Quare? Quia nec personas diffinit 
nec numerum. 
Quid est modus? Varia inclinatio animi, varios eius affectus demonstrans. 
Modus unde dicitur? A moderando. Modi verborum quot 
sunt? Quinque: indicativus, imperativus, optativus, subiunctivus et 
infinitivus. 
Quaestio. Quare taliter ordinati sunt? Solutio. Indicativus quippe 
primus ideo ponitur,  quia perfectior ceteris est omnibus tam personis 
quam temporibus et quia ex ipso omnes modi regulam excipiunt 
et derivativa nomina seu verba vel participia ex hoc nascuntur, ut duco 
ducens duxi ductus dux.
  |  
  |