AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod natura omnes homines aequales in libertate
fecit, non autem in perfectionibus naturalibus: liberum enim, secundum
Philosophum in 1 Metaphysic., est quod sui causa est. Unus enim
homo ex natura sua non ordinatur ad alterum sicut ad finem; et ideo secundus
modus praelationis non fuisset, qui libertatem subditis tollit; sed primus modus
esse posset, qui nullum praeiudicium libertati affert, dum subditi ad bonum
praepositi non ordinantur, sed e converso regimen praepositi ad bonum subditorum;
unde non incongrue se eorum servos appellant.
Ad secundum dicendum, quod auctoritas illa loquitur quantum ad secundum
modum praelationis.
Et similiter ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod quantum ad illum usum praelatio non fuisset, sed
quantum ad alios, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod supra, 11 dist., dictum est, quomodo intelligendum
sit omnem praelationem in futuro evacuari. Si tamen simpliciter intelligeretur
in futuro tolli, non oportet quod in statu innocentiae praelatio non fuisset: quia
status ille adhuc erat status viae, et in via est necessaria praelatio per quam
unus ab alio dirigatur: quod non adeo necessarium conceditur in termino viae.
|
|