Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 156


uenerando Hiberniae episcopo D. et iis qui sibi litteras transmiserunt
salutem et benedictionem.

In itinere positi et a ciuitate in qua nobis sedes episcopalis est
longe sepositi eramus, quando litteras uestras nuntio uestro
deferente suscepimus. Quem cum rogassemus ut saltem paucis
diebus nobiscum maneret, quatinus perquisitis libris congruum
pro captu nostro ad consulta uestra responsum uobis referret,
peticioni nostrae effectum negauit, et se diutius non posse morari
multis assertionibus allegauit. Itaque dulcissimam nobis fraternitatem
uestram paterna caritate monemus ut indignum uobis
sit quod de tanta re tam breuiter respondemus.
Reuera et procul pulsa omni ambiguitate sciatis neque transmarinas
aecclesias neque nos Anglos hanc de infantibus tenere
sententiam quam putatis. Credimus enim generaliter omnes omnibus
aetatibus plurimum expedire tam uiuentes quam morientes
Dominici corporis et sanguinis perceptione sese munire. Nec
tamen, si prius quam corpus Christi et sanguinem sumant contingat
baptizatos statim de hoc seculo ire, ullatenus credimus eos
– quod Deus auertat – propter hoc in aeternum perire. Alioquin
Veritas non esset uerax quae dicit: ʻQui crediderit et baptizatus
fuerit, saluus erit.ʼ Et per prophetam: ʻEffundam super uos
aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis
uestris.ʼ Quod de baptismo esse dictum omnes huius sententiae
expositores concorditer asseuerant. Et Petrus apostolus: ʻEt uos
nunc similis formae saluos facit baptisma.ʼ Et Paulus apostolus:
ʻQuotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.ʼ
Christum est enim induere, habitatorem Deum per remissionem
peccatorum in se habere. Nam sententia illa quam Dominus in
euangelio dicit: ʻNisi manducaueritis carnem Filii hominis et
biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobisʼ, quantum
ad comestionem oris non potest generaliter dicta esse de omnibus.
Plerique etenim sanctorum martirum ante baptismum quoque

Torna all'inizio