GREGORIUS TERTIUS PONTIFEX DILECTISSIMO FRATRI ANTONINO
GRADENSI ARCHIEPISCOPO SEU DILECTISSIMIS NOBIS EPISCOPIS
EIUSDEM ORDINATIONE SEU CONCILIO PERTINENTIBUS.
Inter diversas continuationum erumnas, quae nos hinc inde in saeculo positos
circumstant et obruunt, orta est vana et perniciosa calamitas, quae graviter semper
eclesiam quasi quibusdam ventosis procellis conturbat inaniter attemptata. Est enim
infelix impietas apud regiam urbem, ut – credimus – notum habetis, et per diversas
provincias, ita ut, quod lugentes dicimus et voce promimus lacrimosa, sanctorum imagines
ad ipsius domini et redemptoris nostri instar omnes proiciantur, ecclesiae
delacerentur atque ipsius Dei ecclesiae, quod fatale malum est et intollerabile exitium,
habitationes hominum, vilium utique efficiantur armentorum, ut iam in eis nulla
debeat laus Deo cantari; unde cum profeta lamentabili voce dicendum est: Quis dabit
capiti meo aquas aut oculis meis lacrimarum fontes, ut tantum defleamus exitum?
Proinde, carissime frater atque dilectissimi nobis ecclesiarum Dei rectores, hortamur
dilectionem vestram, ut pro domini nostri Iesu Christi nomine iuxta apostolicam vocem
cunctas subiectas vobis ecclesias commonere atque instruere magnopere debeatis.
Attendite, inquam, dilectissimi fratres, vobis et universo gregi, in quo vos spiritus
sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo, ut
iuxta traditionem sanctorum patrum et sancte antiquitatis omnes veram fidem defendentes
sanctam, si contigerit, corpora ponant et sanguinem fundant, quia ecce venit
dies acceptabilis, ecce nunc dies salutis. Nostis, carissimi, quod sancti per fidem
vicere regna. Haec vestra sit, fratres, ad omnem populum Christi commonitio, ut
ipsi propriae saluti legem christianum defendentes possint constantia fidei prodire.
Vos vero, carissimi, omnes, qui domos Domini diligentiam geritis, ad defendendam et
confirmandam veritatem Kalendas Novembris succedentis quintedecimae indictionis
apud hanc apostolicam sedem convenite omnes seposita negligentia, ut communi
conventu atque tractatu auctoritate beati Petri apostolorum principis super tale capitulum
sententia promulgetur atque statuatur, qualiter rabiem adversantium preveniamus
et nostrarum procuremus animarum vel subiectorum salutem, consortes quoque
mereamur pio intuitu sanctorum fieri precessorum et quorum clara nos post Christi
praesidium fovet doctrina.
Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi nobis.
|
|