Lippi Brandolini De Ratione Scribendi Liber I.
Quid sit epistola et unde dicta sit.
Caput I
Quoniam igitur omnis sermo noster de scribendi ratione futurus est eaque in epistola, tanquam in subiecto quodam et quasi speculo demonstranda est, placet primum philosophorum more definire quid sit epistola, ut intelligatur quid sit id de quo disputetur atque eam in sua genera dividere; deinde de rebus ad scribendi rationem necessariis pertractare, tum singulorum praecepta tradere atque ad ea nostram orationem accommodare. Est igitur epistola, sermo ad absentes, de re ad eorum alterum pertinente conscriptus. Graeci gr-epistolen eam vocant gr-apo tou epistellomi, quod est mittere. Nos, quanquam epistolae nomen in tam frequentem usum recepimus, ut nostrum quodammodo fecisse videamur, tamen literas appellamus; illud autem in soluta oratione servamus, ut ad elementorum differentiam eas in plurali duntaxat numero, quas ad absentes scribimus, literas appellemus. Poetae singularem etiam numerum usurpant.
|
|