Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 54


consanguineus eorum erat: uterque autem consilio et armis probissimi viri erant. Arabici
autem, qui apud Castrum- Johannis morabantur, strenuitate Serlonis, quia eis multum infestus
erat, plurimum inimicabantur, jugique intentione dolo vel armis ruinam eius meditari nitebantur.
Saracenus autem quidam, de potentioribus Castri- Johannis, nomine Brachiem, cum
Serlone, ut eum facilius deciperet, foedus inierat, eorumque more per aurem adoptivum fratrem,
alter alterum factum vicissim susceperat. Hic, traditione cum suis composita, Serloni
salutaria munuscula cum amicalibus verbis in dolo mandat, inter quae etiam intulit ista:
"Sciat fraternitas adoptivi mei, quod, tali vel tali die, septem tantummodo Arabici ex deliberatione
jactantiae ad terram tuam debent praedatum adire". Quod Serlo audiens, ridiculo
habere coepit; minusque sibi prospiciens, ex vicinis castris neminem sibi in auxilium
arcessivit. Sed, determinato die, inconsultus venatum secessit.
Porro Arabici, qui dolum composuerant, cum septingentis militibus et duobus millibus
peditum de Castro- Johannis digressi, haud procul a Ceramo in abditis locis insidias ordinant,
septem tantummodo, ut Brachiem Serloni indicaverat, milites mandantes, qui Ceramo,
praeda capta, Serlonem exstrahunt. Insurgit clamor; ab incolis provinciae tumultuatur;
a Serlone, ubi venatum ierat, tumultuantium civium strepitus auditur. Sed, quia
inermis processerat, nuntium apud Ceramum, ad deferenda sibi arma suosque invitandos,
mittens, ipse, quo clamor infestus urgebat, sciscitaturus quidnam esset, progreditur. At, dum
a septem militibus praeda abduci dicitur, arma sibi delata corripiens, adoptivo fratri plus
necessario credulus, improvide subsequens, ultra insidias progreditur. Illis autem ab insidiis
prorumpentibus, cum hostes a tergo horribili armorum turbine deprehenduntur, Serlo, cum
decertandi copiae non essent, - sed et fugae praesidio diffidens - cum paucis, qui secum
erant, petram, quae ab ipsa die Serlonis dicta est, cursu expetit. Qua ascensa, a dorso
pro muro eius usus, diu fortiter, sed nullo aliunde auxilio adventante, incassum dimicatur.
Nam tandem confossus, occubuit; nullusque ex omnibus, qui cum ipso erant - exceptis
duobus, qui inter cadavera mortuorum latitaverant - evasit. Serlone eviscerato, Saraceni
cor extraxerunt; utque audaciam eius, quae multa fuerat, conciperent, comedisse dicuntur.
Capita vero occisorum abscissa in Africam regi ad honorem, mittunt; sed caput Serlonis,
stipiti impositum, per plateas urbis delatum, a clamante est praeconizatum eius esse, a quo,
prae caeteris, Sicilia impugnabatur; hostes devictos; nullo simili superstite, Siciliam amodo
suae sorti facile cessuram.
Sed, cum ista apud Panormum principibus nostris nuntiantur, exercitus totus conturbatur.
Comes, amissione nepotis, intolerabili dolore angebatur; dux vero, a lamentis fratrem suum
coërcere volens, dolorem suum virili more occultare nitebatur: "Foeminis - inquit - lamenta
permittantur; nos autem in vindictam armis accingamur".
Igitur, quia sejunctim, ad invicem, utrique fratres - quisque suis utilitatibus - lucrari
studebant, excepto quod, cum necessitas incumberet, alter ab altero invitatus, vicissim sibi ad
invicem succurrendum venirent, huic libro, alium incoepturi, finem ponamus, ut in sequenti de
unoquoque, nunc sejunctim, iterum conjunctim, prout ipsa res expostulaverit, stilum alternemus.
SECUNDI LIBRI FINIS.

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio