cum corvo, et in fine cum columba; Helias primo a corvis pascitur,  
in fine missus est ad mulierem viduam sareptenam; Benedicto primo  
corvus obtemperat, in fine et ipse abiit ut videret sororem, cuius  
anima, ut dictum est, visa est ab ipso, «in columbe specie celi  
secreta penetrare», designans filios Rebecce, filios matris gratie, qui  
sublimandi erant suo tempore ad vitam celestem. Et notandum quod  
utraque femina superavit virum, ut non fieret pro illorum proposito,  
sive Rebecca Ysaac, sive Scolastica Benedictum. Ysaac namque  
Esau benedictionem paraverat, sed Rebecca faciente, invitus benedixit  
Jacob. Benedictus ad fratres suos redire disposuerat, sed invitus,  
in nocte illa, sororis filio, hoc est spiritui, benedixit. Et fortassis,  
non immerito cecitas cum tenebris comparatur. Quod autem  
hec omnia que suprascripsimus, sive in tipo columbe, sive in  
figura mulierum sanctarum, ad Spiritum sanctum singula pertinentia,  
ultima fuere negotia, sicut et Jacob benedictio. Denique in senectute  
patris benedictus est, quid aliud significat nisi quod exhibitio  
probat, in fine scilicet, ecclesiastici temporis, perficienda esse  
tempora que proprie ad Spiritum sanctum pertinere noscuntur? Sed  
quia strictim pretereundum non est quod de corvo et columba agere  
cepimus, quid est quod corvi, licet multos pariant, simul tamen ire  
aborrent preterquam bibi et bini, nisi quia nigrorum abbatie dilatare  
quidem suum ordinem cupiunt, convenire in unum per concordiam  
nolunt, sed quasi vir mulierem et mulier virum, abbatia  
tantum abbatem suum, et abbatiam tantum propriam abbas agnoscit,  
filias vero suas in societatem accipere nolunt, sed quasi ancillas
  |  
  |