Salimbene de Adam: Cronica

Pag 872


De vita mundi, quam beatus Augustinus valde bene descripsit.
Ideo de vita mundi sic loquitur Augustinus:
O vita, quantos decepisti, quantos seduxisti, quantos excecasti.
Que dum fugis, nichil es, cum videris, umbra es, cum exaltaris, fumus es.
Dulcis stultis, amara sapientibus. Qui te amant, non te cognoscunt;
et qui te odiunt, ipsi te intelligunt. Timenda es, fugienda es, quasi
umbra es et velut somnia periculosa es. Brevis es, vera non es. Via es,
aliis longa, aliis lata, aliis angusta, aliis leta, aliis mesta. Interroganda
et non credenda. Misera es, mortalis es et deceptrix es. Curre, curre, sapiens,
fuge quod fugiendum est! Sic est vita ista, quasi si sit homo in
domo aliena. Nescit qua die vel qua hora dicatur ei: Exi foras, quia non
est tua domus in qua es. O seculi vanitas, que tanta nobis promisisti
et nos decepisti. Qui tibi amicus esse voluerit, inimicus Dei constituitur.
Amicicia huius mundi inimica est Deo. Caro, cur perdis animam?
Quid nichil desideras nisi Deo servire? Peccatum, antequam geritur,
dulcius est melle, post vero lutum amarius felle.
Hucusque Augustinus.
De mundi vita secundum Primátem.
Primás vero in suo tractatu de vita mundi optime est locutus
dicens:
Heu, heu! Mundi vita,
quare me delectas ita?
Cum non possis mecum stare,
quid me cogis te amare?
Heu! Vita fugitiva,
omni fera plus nociva!
Cum tenere non te queam,
cur seducis mentem meam?
Heu! Vita, mors vocanda,
odienda, non amanda,

Torna all'inizio