Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 256


QUAESTIO 1
Hic est triplex quaestio: prima de conceptione Christi in comparatione ad efficientiam
Spiritus Sancti; secunda de ipsa in comparatione ad matrem concipientem;
tertia de ipsa per comparationem ad gratiam, per quam conceptio
facta dicitur.
Circa primum quaeruntur duo: 1. Utrum efficientia conceptionis Christi
Spiritui Sancto appropriari debeat; 2. Utrum ratione huius efficientiae Christi
secundum quod homo, Spiritus Sanctus possit dici pater.
ARTICULUS 1
Utrum efficientia conceptionis Christi
debeat appropriari alicui personae
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod nulli personae efficientia illa appropriari debeat. Operatio
enim Dei est sua essentia. Sed essentia est communis tribus personis, et nulli
eorum appropriabilis. Ergo nec operatio divina, qua conceptio hominis Christi
perfecta est, alicui personae debet appropriari.
2. Praeterea, Damascenus dicit 1 capitulo 3 libri, quod
Incarnatione manifestabantur simul bonitas, potentia, iustitia, et sapientia Dei.
Sed sicut bonitas appropriatur Spiritui Sancto, ita potentia Patri, et sapientia
Filio. Ergo efficientia carnis assumptae non magis uni personae quam alteri
appropriari debet.
3. SED CONTRA, omnis operatio divina procedit ab eo secundum rationem alicuius
attributi, sicut et operatio creaturae procedit ab ea secundum suam formam.
Sed quodlibet divinorum attributorum est alicui personae appropriabile.
Ergo et quodlibet divinum opus alicui personae appropriari debet sicut causae
efficienti; et ita opus Incarnationis.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod debeat appropriari Patri: ipsi enim attribuitur potentia.
Potentia autem activa quae in solo Deo est, est principium efficiendi. Ergo
omnis efficientia Patri praecipue appropriari debet.
2. Praeterea, sicut supra Magister dicit, Filii missio est eius Incarnatio. Sed
aeterna missio Filii proprie attribuitur Patri. Ergo et efficientia Incarnationis
debet Patri attribui.

Torna all'inizio