Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 141


premium esset et poculum . Sanctus Gregorius in omelia paschali:
Quid namque sit sanguis agni non iam audiendo sed bibendo
didicistis. Qui sanguis super utrumque postem ponitur,
quando non solum ore corporis sed etiam ore cordis hauritur
.
His diuinorum eloquiorum testimoniis, que ex multis compendii
causa pauca excerpsi, clare ut arbitror innotescit, quod uera Christi
caro uerusque eius sanguis in mensa dominica immoletur,
comedatur, bibatur, corporaliter, spiritualiter, incomprehensibiliter.
Et ne quis peruersus atque peruersor aliter ea intelligeret
uel exponeret quam uniuersalis ecclesie spirituales filii intelligunt
et exponunt, facta sunt tam antiquis quam modernis temporibus
in diuersis ecclesiis huic fidei congrua miracula, quando
et ubi et quibus tantum secretum demonstrare uoluit eterna dei
sapientia, cui nulla sunt non possibilia, attingens a fine usque
ad finem et fortiter atque suauiter disponens omnia. Que miracula
facta esse ignorat nullus, quisquis in ecclesiasticis historiis
seu sanctorum patrum gestis est aliquantulum studiosus.
Que scripture tametsi illam excelsissimam auctoritatis arcem
non obtinent, qua donate sunt quas propheticas seu apostolicas
nuncupamus, hoc tamen probare sufficiunt, quod hanc fidem
quam nunc habemus, omnes fideles qui nos precesserunt a priscis
temporibus habuerunt. Alioquin cum in decretis romanorum
pontificum sacrisque canonibus apocriphe scripture nominatim
damnate sint, hec quoque specialiter damnarentur, nec in
ecclesia catholica a catholicis solemniter legerentur.

8


[436] Aduersus tantam diuinarum auctoritatum lucem questionis
caliginem opponere non desistis dicens: Quod tu uerum

Torna all'inizio