Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 306


quam debeat. Erit ergo Tyrannus, et populi depraedator.
Ne ergo filii regum, et principum cum ponuntur in
aliquo dominio tyrannizent, decet ipsos etiam ab ipsa
infantia insudere literis,ut vigere possint prudentia et intellectu.
Quas scientias addiscere filii nobilium, et
maxime filii regum, et principum.
Cap. VIII.

Septem scientias esse famosas apud antiquos, antiqua
auctoritas protestatur. Huiusmodi autem sunt. Grammatica;
Dialectica,Rhetorica,Musica, Arithmetica, Geometria,
et Astronomia. Has autem omnes liberales vocant,
eo quod filii liberorum, et nobilium ponebantur ad
illas. Addiscebant enim primo filii nobilium grammaticam.
Nam grammatica secundum Alpharabium inventa
est, ne erretur in lingua, et ne peccetur in sermone.
Addiscimus enim per grammaticam idioma latinum,
quod est idioma Philosophorum: sub tali enim sermone
Philosophi suam scientiam tradiderunt.Quare si per nosipsos
non sufficimus ad invenienda omnia scientifica, sed
indigemus ad hoc auxilio Philosophorum et Doctorum,
expedit nos scire idioma illud, in quo doctores et Philosophi
sunt locuti: et quia scitur per grammaticam,
ideo grammatica inter liberales scientias est computanda,
quia filii liberorum et nobilium instruebantur in illa.
Secunda liberalis scientia dicitur esse dialectica,quae docet
modum arguendi et opponendi. Nam modus sciendi
noster, est ut per debita argumenta, et per debitas rationes
manifestemus propositum. Oportuit ergo invenire
aliquam scientiam docentem modum, quo formanda
sunt argumenta, et rationes. Nam nisi modum arguendi
sciremus, possemus in arguendo peccare, et per consequens

Torna all'inizio