Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 141


ubi locutus est Dominus ad Acaz dicens: «Pete tibi signum a Domino
Deo <tuo> sive in profundum inferni», id est in natura humana que in
profundo vitiorum et originarie mortis, que regnavit ab Adam usque
ad Moysen ante assumptionem qua a Deo assumpta est, detinebatur,
«sive in excelsum supra», id est in natura divina voluit a Iudeis, ex
quibus oriundus erat, sciscitari. Unde in Evangelio ipse Dominus ait
de phariseis: «Generatio prava atque perversa signum querit», et quod
per signum Dominus suam incarnationem intelligeret, addit et infit:
«et signum non dabitur ei, nisi signum Ione prophete». Quasi non modo
de superioribus sicut prius datum est Iedeoni et Acaz, sed tantum de
inferioribus meis, que ego in carne <sum> acturus, dabitur eis signum.
Potest oraculum istud velleris et roris specialiter de domina nostra
intelligi. Ipsa enim est vellus sine passione carnis et lana qua Dei Filius
vestitus est, ut supra taxatum est. Ipsa sola in mundi area posita fuit,
quia sola inter homines sine exemplo Domino placuit. Ros vero in
solo eius vellere fuit et in omni terra siccitas, quia in ipsa sola et in nulla
alia Deus humanatus est. Eius vellus rore celesti refertum, est expressum
a rore cum vite nobis parturivit auctorem. Conca sane mundi sive
vas ecclesie completur de expresso rore, quia Salvator, qui de Virgine
ipsa nasci dignatus est, totum mundum sue deitatis replevit fide. Denique
vellus roratum siccum fuit solum, et rore omnis terra maduit,
quia hec sola Virgo beatissima et felix, quod nulli alii matri accidit,
post partum virgo in eternum permansit. Omnis terra rore maduit,
quia nulla mulier sine Dei gratia prolem aliquando genuit. De hoc
rore, qui Deus est, dicit David: «Descendet sicut pluvia in vellus»
virginalis uteri, ut ipse Verbum Dei fiat homo, et descensu suo non eam
corrumpet, sicut pluvia roris descendens vellus non violat cui insederit.
Et descendet ros, qui Deus est, in uterum Virginis, «sicut stillicidia stillantia
super terram», ut eam fecundet. Duabus enim proprietatibus
Dei omnipotentis ros descendit in Virginem, una ut in vellus quatinus
pudoris claustrum non violaret, altera ceu aqua stillicidii, ut quam non
violaret in corpore, fecundaret in matrem.
Istum rorem salvificum divinitatis istamque pluviam, qua fecundata
<est> Virgo nostre humanitatis, arcet David a montibus Gelboe, id
est a scribis et phariseis et ab hereticis Iudeorum, dicens: «Montes Gelboe,

Torna all'inizio