circa hec tempora sancti Syri apparuit Antiochie
senex quidam, alba veste indutus, qui sudarium, quod manu tenebat,
super medietatem civitatis excussit. et statim tota illa medietas cum
habitaculis et habitatoribus suis corruit. duo autem sotij sui eum
instanter rogabant ut parceret relique parti civitatis. quod illi cum
difficultate maxima obtinuerunt et statim ille disparuit et ultra
visus non fuit. quis autem iste homo fuerit ignoratur; credimus
autem quod fuerit angelus Dei bonus vel malus. Deus enim
aliquando punit homines malos per angelos bonos, sicut punivit Sodomitas.
aliquando punit homines malos per angelos malos. aliquando
vero punit homines bonos per angelos malos, sicut punivit sanctum
Iob, ut per patientiam acquireret sibi maiorem gloriam,
et sicut punivit Paulum apostolum, cui ob humilitatis custodiam
datus fuit angelus Sathane, ut eum colaphiçaret, idest corporaliter
affligeret. quod autem Deus puniat homines bonos per
angelos bonos, non memini me legisse. circa hec tempora Levingildus,
|
|