11. EXORDIUM NARRATIONIS A CUPIDITATE.
Sequitur de cupiditate. Est autem cupiditas, quantum ad rem pertinet
inflammatus desiderii feruor ad aliquid faciendum uel concipiendum.
Ab ea poterit narratio proficisci hoc modo: Sicut ceruus desiderat ad
fontes aquarum, ita seruus ad absolute premia libertatis. Vel: Diutina
expectatione ad promissum beneficium anhelaram, et non potui ut haberem:
sic promissi procrastinatio meam consumpsit leticiam, et mea mecum desideria
senuerunt. Vel: Desiderabilia super aurum michi sunt eloquia tua,
quia dulciora sunt super mel et fauum, et ideo uulgares ceterorum expuens
disciplinas, te mea petit ariditas doctrine pluuiam salutarem, uel, ad fontem
tuum sitim meam desidero reparare. Vel: Hucusque fecit tua desidia
ne mea desideria complerentur, nec desideriorum moram de cetero redimere
poterit celeritas promissorum.
De molestia superuacuum esset dicere, quia de illa multa nobis extra
subicimus ubi tractauimus de dolore.
12. EXORDIUM NARRATIONIS A PUDORE.
Superest ut de pudore agamus. In hunc modum narratio pullulat a
pudore: Ad hostiles contumelias nuper erubui, et cooperuit confusio faciem
meam. Vel: Vultui meo sua pudor inscripsit uestigia, cum tuas ignominias
fama publice loqueretur. Vel: Suum uere uerecundia uultui modo sigillum
impressit, cum quorumdam detractio in me inconsulto spiritu deseuiret.
Vel: Verecunda mee paupertatis humilitas uerecundam uobis ueretur
paginam delegare, cum quidquid meus depingat calamus pueriles
redoleat disciplinas.
13. EXORDIUM NARRATIONIS AB EGRITUDINE.
A morbo narratio sumat originem hoc modo: Pater qui flagellat
filium quem diligit, sine quo non sanatur infirmitas nec datur ualitudo, in
lectum egritudinis incidere me permisit. Vel: Pelli mee consumptis carnibus
adhuc os meum et arefacta cutis nudis nubit ossibus fere nuda. Vel: Continuata
corporis egritudo meam usque leticiam fascinauit, ut michi quondam
caro tam cara nunc tandem se post terga proiectam sic stupeat et deploret,
nec etiam me dormiente non dormiat dolor meus. Vel aliter: Inter
|
|