Data .XIIIo. kalendarum augustarum, anno Dominice incarnacionis 
.DCCCCXLI., regni vero domni Ugonis piissimi regis .XVo., Lotharii 
autem .Xo., indiccione .XIIII. Actum in Campania, iuxta oppidum 
Romanie, feliciter, AMEN.  
ADHUC autem locus iste bestiis et avibus latibula prebens, 
hominibus omnino vacabat. aliquanti tamen, quorum Deus 
virtus, et refugium erat, anachoretarum more viventes, iuxta ecclesiam 
Domini Salvatoris sibi habitacula constituerant, in quibus 
degebant. 
DE TOCCU, TERRA IN LOCO, QUI DICITUR LARI, LIBELLUM. 
IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni, .XI. anno 
principatus domni Landulfi gloriosi principis, et .VIIo. anno 
principatus domni Pandulfi filii eius, mense octubri, .VIIIIa, indiccione. 
Ideoque ego Milo iudex, filius eiusdem Mili, habitator in 
castello Toccu, manifestum facimus, quia in presenti mense et 
indiccione, per scriptum libellario nomine, secundum legem nobis 
dedit domnus Leo, venerabilis abbas monasterii Sancti Vincencii,
  |  
  |