| Ad secundum dicendum, quod ad congruitatem assumptibilitatis requiritur
 similitudo imaginis, quia per hanc creatura rationalis particeps est divinae
 beatitudinis. Unde ad hanc congruitatem non sufficit similitudo vestigii, qualis
 in creaturis irrationalibus invenitur.
 Ad tertium dicendum, quod duplex est similitudo creaturae ad Deum. Una
 secundum participationem alicuius divinae bonitatis sicut ab eo vivente omnia
 vitam participant: et sic creatura rationalis in qua invenitur esse, vivere et
 intelligere, maxime Deo assimilatur; et haec similitudo requiritur ad assumptibilitatem.
 Alia similitudo est secundum proportionem, ut si dicatur similitudo
 inter Deum et ignem, quia sicut ignis consumit corpus, ita Deus consumit
 nequitiam; et haec similitudo requiritur in figurativis locutionibus, et appropriationibus:
 quam Dionysius in secundo cap. cael. Hierarch. vocat dissimilem
 similitudinem: et de hac similitudine procedit obiectio.
 Solutio II
 Ad secundam quaestionem dicendum est, quod de absoluta potentia loquendo,
 Deus potuit angelicam naturam assumere; sed natura angelica non habebat
 aliquam congruentiam ut assumeretur, praecipue propter duo. Primo, quia eius
 peccatum non erat remediabile. Secundo, quia non decet ut aliquam perfectionem
 creaturae Deus assumendo auferat. Personalitas autem quaedam perfectio
 creaturae est. Sed si natura assumpta personalitatem propriam haberet post
 assumptionem, non posset esse unio in persona, quia essent duae personae;
 unde oportet quod id quod assumptum est, personalitatem non habeat, natum
 tamen habere. In angelica autem natura non invenitur potentia ad personalitatem
 sine actu, cum non per generationem procedat in esse; et ideo non fuit congruum
 ut angelica natura assumeretur.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo, cum opponitur quod angelica natura est Deo similior quam
 humana, dicendum quod verum est, si natura divina in se absolute consideretur;
 si autem consideretur secundum quod est in personis per relationes originis
 distinctis, sic magis convenit cum homine, ut dictum est. Similiter etiam si
 consideretur secundum quod est exemplar totius creaturae; in homine enim
 invenitur similitudo cum qualibet creatura, ut dictum est, non autem in Angelo.
 Similiter etiam si consideretur inquantum gubernat universum: sicut enim Deus
 totus est in qualibet parte universi per essentiam, praesentiam, et potentiam;
 sic et anima in qualibet parte corporis.
 Ad secundum dicendum, quod causa miseriae Angelorum, idest peccatum,
 remedium non habet; et ideo nec eorum miseriae congrue subveniri potest.
 | 
 |