Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 291


perpendimus, et a nobis merito in numero summorum principum reputatur, qui
talibus et tantis personis preesse dinoscitur. Quod uero significastis, eum erga serenitatem
nostram amicam gerere uoluntatem, hoc uerum esse rerum experientia comprobauims.
Nam licet popularis opinio nos ad inuicem esse crederet inimicos, tamen inter nos haberi
pacem et concordiam operis exhibitio demonstrauit, quia eum et terram eius numquam
offendimus, et nos ab eo in nullo offensos ueraciter profitemur. Et quia ipse pre uniuersis
mundi principibus inimicos crucis Christi mari et terra persequitur, et cum hostibus christiane
fidei guerram semper et discordiam habere dinoscitur, nos illi tamquam catholico
principi et pacis filio, pacem nostram gratanter offerimus et eum sincere caritatis brachiis
amplexamur. Nam in ueritate cognoscimus, quod ex hoc mutue dilectionis affectu ecclesiis
Dei proueniet non parua utilitas, christianis omnibus et precipue ad Domini sepulchrum
euntibus magna securitas, infidelibus autem terror, confusio pariter et egestas”.
Quo audito, regis nuntii imperatori de bona uoluntate, quam erga regem se habere dicebat,
gratias referentes, accepta ab eo licentia, ad sua hospitia alacres sunt reuersi. Ipsi
autem, sicut uiri sapientes et prouidi, metuentes, ne pacis facte memoriam longeuitas temporis
aboleret, dederunt studium et operam diligentem, ut forma pacis, que inter imperatorem
et regem facta fuerat, imperiali iussione redigeretur in scripturis, ut eam de cetero
non posset temporis uetustas destruere, quam imperialis priuilegii scriptura seruaret. Ad
petitionem igitur eorum pacis inter imperatorem et regem inite scriptum est priuilegium
sigilli aurei impressione munitum. Ut autem prenominati priuilegii notitiam semper habere
possit secutura posteritas, eiusdem priuilegii exemplar huic nostro operi dignum duximus
annotare:
“In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Nos Fredericus Dei gratia Romanorum
imperator et semper augustus, et Heinricus rex filius noster, interuentu uenerabilis
patris nostri Alexandri Dei gratia summi pontificis et fratrum suorum cardinalium, pro
parte nostra et heredum nostrorum paciscimur uobiscum, domine W[illelm]e, eadem gratia
illustris rex Sicilie, quod amodo usque ad quindecim annos observabimus uobis et heredibus
uestris et uniuerso regno uestro et toti terre dominationis uestre ueram et firmam
pacem. Et quod per nos uel per quoslibet alios, mari uel terra, uos predictum illustrem
regem et heredes uestros aut regnum uestrum et terram dominationis uestre, sicut prescriptum
et determinatum est, usque ad quindecim annos non inuademus nec inuadere faciemus,
nec uobis aut regno uestro et iam dicte terre dominationis uestre guerram aliquo modo
faciemus. Et ut hec omnia suprascripta firmiter et illibata a nobis supradicto Frederico
Dei gratia Romanorum imperatore et semper augusto et Heinrico filio nostro rege et heredibus
nostris tam uobis supradicto illustri regi W[illelm]o, quam heredibus uestris et regno
uestro et toti terre dominationis uestre attendantur et obseruentur, nos predictus imperator
bona fide, sine fraude et malo ingenio, in presentia beatissimi patris nostri pape Alexandri

Torna all'inizio