Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 585


quod habet vias et qualitates viarum conscriptas et depictas,
ducat dux belli conductores aliquos bene scientes
vias illas, qui pluries per vias illas perexerint, et experti
sint illas. Nam videre aliqua conscripta et depicta non sunt
ita nota, sicut si per seipsa sensibiliter videmus ipsa. Nam
potior est cognitio rei per quam cognoscitur in se ipsa,
quam cognoscitur in pictura,vel inalio simili. Ne
tamen conductores moliantur fraudes aliquas, debet circa
eos dux belli bonas apponere custodias ne possint fugere.
Debet etiam eis minari mortem, si in aliquo fraudulenter
se habeant, et promittere dona si se fideliter gesserint.
Tertia est, habere secum plures sapientes fideles principi,
exercitatos in bellis, de quorum consilio agat quicquid
viderit ipse dux belli esse fiendum. Nam ubi tantum currit periculum,
nullus debet inniti proprio capiti, nec credere sibi soli.
Quarta cautela est, utitinera ignorentur ab hostibus, per
quae debet exercitus proficisci. Nam consilium ducis quanto
minus est publicum, tanto quae sunt in consiliis deliberata
minus impediuntur, et citius fini debito mancipantur. Postquam
igitur deliberatum est per quas vias debet exercitus
pergere, et vias illas Dux habet conscriptas et depictas, et
habentur conductores aliqui fideles, quanto hoc minus est
publicum et magis celatur ab hostibus, tanto exercitus magis
secure proficiscitur. Quinta est, in quolibet munimine, et
in qualibet acie habere aliquos equites fidelissimos et strenuissimos,
habentes equos veloces et forte; qui ante et a
tergo, et a dextra et a leva percurrant, illustrantes et ***
perientes insidias, ne hostes aliqui latitantes ex aliqua parte
molestent exercitum. Nam etsi nullis esset notum ducis consilium,
eo tamen ipso quod per aliquas vias incipit exercitus
iter arripere, coniecturari quis potest per quas partes debeat
proficisci et quia probabile est semper in talibet aliquos exploratores
adesse cogitare debet dux belli quod et hoc posset, ad
aures hostium prevenire. Itaque cum pericula visa minus noceant,
per velocissimos equites detegendae insidiae, ne exercitus circa

Torna all'inizio