: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 35


Hugo etc.
Dum preclaram natalium tuorum generositatem attendimus et nobilitatem
morum insignium cum varietate virtutum, quibus te divina bonitas
illustravit, debita meditatione pensamus, dignum reputamus et congruum,
ut te, cuius est nomen, cum conversatione vite laudabilis, odor
bonus, inter alios nostre familiaritatis ascriptos titulo, prosequamur benivolentia
gratiosa. Inde est quod nos, tuam volentes honorare personam, te
in nostrum recipimus cappellanum, et aliorum cappellanorum nostrorum
consortiis aggregamus, volentes et concedentes, ut de cetero in omnibus
tuis agendis, que parati semper erimus promovere pro posse, recurras ad
nos confidentius, sicut noster. Tu igitur virtutum incessanter intendens
actibus et generositatem sanguinis morum venustate decorans, sic Deo et
hominibus placidum te reddere studeas et acceptum, quod, per exercitium
actuum preclarorum, ad tui honoris ampliandi semper augmentum merito
reddamur attenti. In cuius etc.

Torna all'inizio