49. Nihil obstat, si per duas has beatas feminas  
duo quoque testamenta uolumus exprimere,  
uetus scilicet ac nouum. Vtrorumque series  
Iesum diligit et orat humano pro genere.  
50. Quod si cuncta peruolantes summatim theoricas  
replicemus et succincte tangamus moraliter  
singula, quae sunt per stilum promulgata tropicum,  
possumus haec conpetenter aliter intellegi.  
51. Potest Lazari per mortem peccatoris anima  
unaquaeque designari, quae cordis in speleo  
sub peccato consopita quasi superpositum  
portat lapidem, qui mentis ostendit duritiam.  
52. Haec introrsus dumque furtim latet obstinaciter  
nec se foras confitendum desperata prodidit,  
foetet graui sauciata peccati putredine,  
quam respectu pietatis Iesus bonus suscitat.  
53. Quid est dicere nam Iesum “Veni foras, Lazare”  
nisi hoc, quod in peccati iam dimersum baratrum  
uocat pius peccatorem mox per donum gratiae,  
ut se uiuus foras prodat confitendum crimina.  
54. Cuius carae sunt sorores spes et fides gemine.  
Martha fidei ostentat typum, cui dicitur:  
“Si credideris, uidebis, Martha, dei gloriam.”  
Spei formulam Maria certo tenet pectore.  
55. Non arguitur Maria de tepore fidei  
sed ut uenit, ueneranter adorato domino,  
meruit salutem suis adipisci precibus,  
quia spes effectum capit, si non est ambigua. 
  |  
  |