Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 149

Tomus I


possessionem et pactionem habitam,
quam nobis rebelium nostrorum, rebellio
furiosa praecluserat, viriliter ingredi nitebamur:
quod justum crediderat in Romanis,
qui patri suo vel avo, vel parentibus
suis in nullo prorsus exstiterant obligati.
Adiecit praeterca in literis antedictis, quod
de negotiis Lombardiae in ipsum praecise,
et sine adiectione temporis, et conditione
aliqua, nullo iure et honore Imperii reservatis
compromittere deberemus, vel quod nos in
perpetuum a iuris nostri cujuslibet prosecutione
suspenderet, vel jus et honorem Imperii
libere suffocaret: quod cum nobis, nec nostrorum
consilia principum, nec praeteritorum
dispendiorum memoria suaderet, ad alias artes
postmodum se convertit, mittens
obviam in vestimentis albis lupum rapacem,
Episcopum Penestrinum per quem apud nos literis
Apostolicis, de vita sanctissima commendatum,
Placentiam nobis subditam, et nostris
amicam, ad Mediolanensis factionis periuria
revocavit; per ipsum firmiter aestimans,
sic universaliter et in totum, fideles nostros
evertere, ut processus nostros in Italiae partibus
enervaret. Qua spe divina clementia,
quae suum tuetur Imperium, omnino frustratus,
clamantibus apud eum rebellium nostrorum incendiis,
depopulationibus rerum, et stragibus
occisorum, qui ipsum de data eis rebellionis secura

Torna all'inizio