Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 216


armatorum ad bellum accessit; sic Heneas, sic rex Remus. Et ambobus
exercitubus simul iunctis, bellum letale committitur inter eos.
Pirrus autem contra Troyanos multum insistit sed Penthesilea durius
contra Grecos. Pirrus uero in Glauconem, filium Anthenoris et
fratrem Pollidamas ex alia matre natum, sic irruit furibunde quod
ipsum in sui ensis ictibus interfecit. Penthesilea itaque Pirrum aggreditur.
Pirrus eam potenter excipit. Ambo in equorum
cursu conueniunt, ambo se sternunt ab equis, sed ambo uiriliter
reascendunt et ambo inuicem preliantur. Et superuenientibus
turmis, ambo sunt inuicem separati. Pollidamas uero de morte
fratris sui factus nimium anxiosus in uindictam necis sui fratris
crudeliter Grecos premit. Multos ex eis interficit et multis uulneribus
ledit eos. Vnde factum est quod in uirtute Pollidamas et Penthesilee
plurimum insistencium Greci sunt dare terga coacti. Quos
Pollidamas et Penthesilea in ore gladii persequntur. Quibus Pirrus,
Thelamonius, et Dyomedes resistenter vnanimiter uirtuose fecerunt
Grecos a fuga cessare, cum iam longo uie spacio aufugissent. Et
cum iam dies declinasset ad solis occasum, a prelio fuit cessatum.
Per totum igitur continuum mensem vnum bellum efferbuit
inter eos, infra quem plus quam x milia pugnatorum ex utraque
parte finaliter deciderunt et Penthesilea interim multas de suis
puellis amisit.
Superuenientibus autem diebus sequentibus post vnius mensis lapsum,
bellum durius instauratur et ex utroque latere acies conuenerunt
et letale bellum committitur inter eos. Pirrus bellum ingreditur
et Penthesilea similiter ex aduerso. Ambo se letali odio persequntur,
ambo in letalis belli furore conueniunt. Pirrus in cursu equi sui
in Penthesileam lanceam suam fregit, sed eam ab equi sui sella non
ualuit remouere. Penthesilea tamen tunc Pirrum durius impulit
hasta sua. Quem licet non deiecisset ab equo, fregit tamen suam
lanceam in eundem sic quod ipsum grauiter uulnerauit, trunco sue
lancee in eius persona dimisso. Propter quod clamor fit maximus
et in uindictam eius contra Penthesileam Greci plures insurgunt adeo
quod laqueos cassidis Penthesilee nimia uirtute disrumpunt. Pirrus

Torna all'inizio