Habebat namque Rex hanc laude dignam consuetudinem: ut 
quemcumque penes se potiori atque sinceriori fide preditum 
cerneret, non solum ampliori circa  se dilectione 
haberetur, verum etiam eiusdem gratia non frustraretur. Infidum 
vero si quemlibet semel reperiret, ei pro huiuscemodi nota 
ad ipsius amoris dulcedinem pertingere, aut vix aut numquam 
possibile erat. 
3 
Sed quoniam se in hoc loco occasio prebuit eius boni mores, 
qui et quales in eo extiterint, significare, ad laudem et memoriam 
ipsius pretereundum non est. Erat quippe amator iustitie atque 
defensor, ultorque malorum severissimus. Mendacium autem 
loquentem per omnia ita exhosum habebat, ut si quis, cum verum 
dicturus esset, falsum protulisset, ei ultra ad credendum animus 
eius aut vix aut numquam flecteretur. Ecclesiarum quoque seu 
monasteriorum munificus atque protector erat. Otio vel vagationi 
vix numquam subdebatur; in tantum, ut si quando a ceteris 
utilioribus occupationibus sibi vacare contingeret, aut publicis 
exactionibus invigilaret, aut datorum sive dandorum seu eorum 
que accipienda erant reminisci, vel que recensenda erant recensere 
satageret; quatenus melius de suo tribuendum erario, 
vel ubi adeundum esset, sub cirographorum ratiociniis semper 
habebatur, et ut amplius dicam, nullum quid sibi erat, quod non 
sub scripti ratione servaretur aut erogaretur; nil tamen cuiquam 
per inanem largitatem tribuebat; unde in nullo umquam egere 
poterat, qui tanta solertia tantaque cautele diligentia sua curabat, 
verens in illud, quod vulgo dicitur, incidere: "Qui non vixit ad 
numerum, victurus erit ad dedecus".
  |  
  |