Art. 18. Diaeta post flebotomiam - Prima die paucas tibi sumere praecipit escas;
Nam de pane bolum, post sorbile porrigit omne;
Post jusselata dare praecipit ac biberata vel piperata.
Coctaque gallina minuentibus est medicina,
Post clarum vinum, post gingiber atque cuminum.
Altera dans pultes modice vult sumere ventres;
Etiam dans gallinas coctas, farfamine plenas;
Pinguis ad haec hoedus prodest coctusque bidellus,
CAP. XVI. Scarificatio - Restat ventosa completa flebotomia,
Cujus multotiens communis et utilis usus;
Summa caraxamus, sed infima scarrificamus.
Si virtus fortis sit et humor particularis,
Extra corruptus, vel est apostasis intus,
Casibus his junctis sic bene scarrificamus;
Si restringatur vel ad exteriora trahatur,
Aut aestas nimius seu pruina sit immoderata,
A quibus haec insunt debet ventosa caveri
Mentum, sub spatula, lumbi, dorsum, nucha, pulpa
Cruris cum coxa, sciatica loca quaerit et apta.
CAP. XVII. Balnea - Sunt universale tibi balnea particulare;
Dulcia, salsa, frigida, sicca, pinguia, macra,
Et solutiva fit pirea flumen et aura.
Digerit et flatum, removens educit humores;
Post crisin mitigat, aperit, corpusque suave
Reddit, somnificat, spasmum, tenasmon quoque fugat.
Nobile, plectoricum, rigor, apostemaque, reuma,
Materia crudor deformis, languida virtus,
A quibus haec insunt vitari balnea debent;
Quum malum sentitur prodest ut balnea vites.
Ipsa poros reserant phtisicis et corpora rorant;
Materia cocta, triteaque tetracea curant;
Frigora si noceant tibi balnea dantque juvamen.
CAP. XVIII. Clysteria - Multotiens prodest clysteria ponere, quare?
Expedit in colica ventosa, faecesque trahendo,
|
1790
1795
1800
1805
1810
1815
1820
|