Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 99


Desinentia in leo. Omnia secundae coniugationis verba in leo desinentia,
si sunt composita ab oleo vel a leo vel a pleo, faciunt praeterita
in vi, ut adoleo adolevi, <impleo> implevi, deleo delevi, praeter redoleo
et adoleo, aboleo et exoleo, quae in vi et in ui faciunt [tamen].
Omnia alia faciunt in ui, ut calleo callui, doleo dolui (sed excelleo facit
ex cellui vel exculi). Facientia itaque in vi praeteritum mutant vi
in tum et inde formant supinum, ut adolevi adoletum, delevi deletum.
Quod si praeteritum in ui fecerint, mutant ui in i et addita tum formant
supinum, ut abolui abolitum, quamvis excellui faciat excelsum.
Quae finiunt in meo. Omnia coniugationis secundae verba terminantia
in meo faciunt praeterita in ui, ut umeo umui, et mutata ui in
i <et> assumpta tum, fit supinum, ut umui umitum.
In neo terminantia. Omnia verba secundae coniugationis quae desinunt
in neo, faciunt praeteritum in ui, ut moneo monui, teneo tenui.
Excipitur maneo mansi et neo nevi. Ex his igitur facientia praeteritum
in ui, mutato ui in i et assumpto tum, supinum formabunt, ut monui
monitum (tenui tamen faciet tentum). Facientia vero in si mutant
si in sum, ut mansi mansum; et si faciunt praeteritum in vi, mutant
vi in ctum, ut nevi nectum.
De his quae desinunt in reo. Omnia verba coniugationis secundae
terminantia in reo faciunt praeteritum in ui, ut horreo horrui, praeter
haereo haesi. Facientia igitur praeteritum in ui mutant ui in i et
addita tum supinum faci[e]unt, ut horrui horritum. Verumtamen tor
rui facit tostum et ca[r]rui cassum. Quae ergo faciunt in si, mutant si
in sum, ut haesi haesum.
Desinentia in seo. Omnia verba secundae coniugationis in seo desinentia
faciunt praeteritum in ui, ut denseo <densui> et censeo censui;
et mutant ui in i et addita tum supinum faciunt, ut densui densitum,
<censui> censitum (quamvis censum inveniatur).
In veo. Omnia coniugationis secundae verba in veo t<er>minantia

Torna all'inizio