7. Item non plus quam tres consonantes antecedere uocalem,
nec rursus sequi nisi tres possunt, hoc siquidem modo
ut, si tres consonantes praecedant uocalem, non possunt
nisi duae sequi, ut monstrans, et ite < ru > m si consequantur
tres, non ualent antecedere nisi duae, ut stirps.
8. Vnde dicatur syllaba. Syllaba autem Grece dicitur in
Latinum conceptio litterarum, a maiore et frequentiore parte
sic uocata.
9. De diuisione syllabarum. Syllabarum quidem aliae
sunt longae, aliae breues, quaedam uero communes. Longa
habet duo tempora, breuis unum, communis tempus et dimidium.
Tempus autem < in > syllabis nominamus morulas
pronuntiationis; tantum enim in una longa syllaba moramur,
quantum in duabus breuibus.
10. His ita decursis, quot modis syllabae noscantur uideamus.
Syllabae, sicut placet nonnullis, cognosci ualent octo
modis: positione, compositione, diminutione, uocali ante
alteram uocalem, di < p > tongo, accentu, regula et exemplo.
11. Quid sit positio. Positio est quotienscumque duae
consonantes secuntur unam uocalem, ut arma, aut una
quaeuis duplex, ut lux, uel i reperitur inter duas uocales, ut
rnaius.
12. Quare dicitur positio. Dicitur autem positio a pono
uerbo, eo quod oppositionem, uidelicet obstaculum, uoci
faciat, non permittens eam transire uelociter; inde procedit
quod positio semper longa est.
13. De compositio < ne > . Compositione quoque syllabas
cognoscimus, quoniam syllaba tanta est in simplici, quanta in
|
235
240
245
250
255
|